XXXVIII. De fluminibus Tigri et Euphrate. Item de lapidibus
zmilanthi, sagda, myrrhite, mithridace, tecolitho, hammochryso, ætite, pyrite,
chalazia, echite, dionysia, de glossopetra, gemma solis, crine Veneris,
selenite, meconite, myrmecite, chalcophthongo, siderite, phlogite, anthracia,
enhydro.
Euphratem fundit Armenia major, ortum supra Zizamam sub radicibus
montis, quem Capoten accolæ nominant, Scythis proximum. Hic receptis in se
aliquot amnibus convalescit, et stipatus convenis aquis, luctatur cum Tauri
montis objectu, quem apud Elegeam scindit, resistat licet duodecim millibus
passuum latitudine; longisque excursibus dextera Comagenen, Arabiam læva
relinquit; deinde prælabens plurimas gentes, Babyloniam, quondam Chaldæorum
caput, dividit. Mesopotamiam opimat inundationis annuæ excessibus, ad instar
Ægyptii amnis terras contegens, invecta soli fecunditate, isdem ferme
temporibus, quibus Nilus exit, sole scilicet in parte Cancri vicesima
constituto; tenuatur quum, jam Leone decurso, ad extima Virginis curricula
facit transitum. Quod gnomonici similibus parallelis accidere contendunt, quos
pares in terrarum positione æqualitas normalis efficit lineæ. Unde apparet,
ista duo flumina ad modulum ejusdem perpendiculi constituta, licet diversis
manent plagis, easdem incrementi causas habere.
De
Tigri quoque dicere hoc loco par est. In Armeniæ regione caput tollit mire quam lucidum, conspicuo fonte, in
loco edito, qui Elegos nominatur. Nec ab exordio statim totus est. Primo pigre
fluit, nec cum suo nomine; at quum fines Medorum invectus est, Tigris statim
dicitur: ita enim nominant Medi sagittam. Influit in Arethisam lacum omnia
pondera sustinentem: cujus pisces nunquam se alveo Tigridis miscent, sicut nec
amnici pisces in stagnum transeunt Arethisæ, per quem dissimilis colore,
volucri meat cursu. Mox, Tauro resistente, in profundum specum mergitur, quem
subter labens in altero ejus latere apud Zomadam emicat, ulvas et purgamenta
plurima secum trahens; deinde identidem absconditur, rursusque redditur.
Adiabenos Arabesque præterfluit; Mesopotamiam amplectitur; amnem nobilissimum
Choaspem accipit; Euphratem defert in sinum Persicum. Quæcumque Euphratem
bibunt gentes, diverso nitent lapide.
Zmilantis in ipso Euphratis alveo legitur, gemma ad imaginem marmoris
Proconensis, nisi quod in medio umbilico lapidis istius glaucum, ut oculi
pupula, internitet.
Sagda a Chaldæis usque ad nos fluxit, haud facilis repertu, nisi, ut perhibent,
ipsa se capessendam daret: namque ingenita spiritus efficacia supermeantes
naves e profundo petit, et carinis ita tenaciter adcorporatur, ut, nisi abrasa
parte ligni ægre separetur. Ea sagda apud Chaldæos propter effectus, quos ex ea
sciunt, habetur in loco principe, ceteris propter gratiam magis complacet
jucundissime virens.
Myrrhites Parthis familiaris est. Hunc si visu æstimes, myrrhæ color est, et
non habet, quo afficiat aspectum; si penitus explores, et attritu incites ad
calorem, spirat nardi suavitatem. In Perside lapidum tanta copia est, tantaque
diversitas, ut longum pæne sit ipsis vocabulis immorari.
Mithridax sole percussa
coloribus micat variis.
Tecolithos nucleo olivæ similis, spernitur, quum videtur, sed remediis bonus,
vincit aliorum pulchritudinem: solutus quippe et haustus, pulsis calculis,
renium dolores ac vesicæ levat.
Hammochrysos, arenis auro intermixtis, nunc bractearum, nunc pulveris habet
quadrulas.
Aetites et fulvus est, et tereti positione alterum lapidem intrinsecus
cohibens: cujus crepitu sonorus est, quum movetur, quamlibet tinnitum illum non
internum scrupulum facere; sed spiritum scientissimi dicant. Hunc ætitem
Zoroastres præfert omnibus, maximamque illi tribuit potestatem. Invenitur autem
in nidis aquilæ, aut in litoribus Oceani: in Perside tamen plurimus. Subnexus
spem uteri defendit a fluxibus abortivis.
Pyrites
fulvus est, tenerique se vehementius non permittit: ac si quando arctiori manu
premitur, digitos adurit. Chalazias grandinis et candorem præfert et figuram,
duritia robustissima et invicta. Echites vipereas habet maculas. Dionysias fuscus
est, rubentibus notis sparsus. Idem si aquæ mixtus conteratur, vinum fragrat,
et, quod in illo odore mirificum est, ebrietati resistit. Glossopetra
deficientibus lunis cúlo cadit, linguæ similis humanæ, non modicæ, ut magi
ferunt, potestatis, qui ex ea lunares motus excitari putant. Solis gemma
percandida est ad speciem fulgidi sideris, rutilosque ex se jacit radios.
Veneris crinis nitet nigro, internis ductibus ostentans ruforum crinium
similitudinem. Selenites translucet fulgore candido melleoque, continens lunæ
imaginem, quam juxta cursum astri ipsius perhibent diebus singulis vel minui
vel augeri. Meconites papavera exprimit. Myrmecites reptantis formicæ effigie
notatur. Chalcophthongos resonat, ut pulsata æra; pudice habitus servat vocis
claritatem. Siderite, a contemplatione ferri nihil dissonat, verum maleficus
quoquo inferatur, discordiam excitat. Phlogites ostentat intra se quasi
flamulas æstuantes. Anthracias coruscat, velut scintillantibus stellis. Enhydros exsudat,
ut clausam in eo putes fontaneam scaturiginem.
|