XLVII. Assyria cum Media. In his de unguentorum origine, de arbore
Medica.
Assyriorum initium Adiabene facit; in cujus parte Arbelitis regio est: quem
locum victoria Alexandri Magni non sinit præteriri: nam ibi copias Darii fudit,
ipsumque subegit, expugnatisque ejus castris in reliquo apparatu regis reperit
scrinium unguentis refertum, unde primum Romana luxuria fecit ingressum ad
odores peregrinos. Aliquantisper nos tamen virtute veterum ab hac vitiorum
illecebra defensi sumus, atque adeo in censuram Publii Crassi, et Julii
Cæsaris: qui edixerunt anno Urbis conditæ sexcentesimo sexagesimo quinto, ne
quis unguenta inveheret peregrina. Postmodum vicerunt nostra vitia, et senatui
adeo placuit odorum delicia, ut ea etiam in púnalibus tenebris uteretur: sicut
L. Plotium, fratrem L. Planci bis consulis, proscriptum a triumviris, in
Salernitana latebra unguenti odor prodidit.
Hos terrarum ductus excipit Media, cujus arbor inclaruit etiam carminibus
Mantuanis: ingens ipsa, cui tale ferme, quale unedonibus folium est; tantum eo
differt, quod spinosis fastigiis hispida turgescat. Malum inimicum venenis,
sapore aspero, el amaritudinis meræ; odoris autem fragrantia plus quam
jucundum, longeque sensibile. Verum pomorum illi tanta ubertas inest, ut onere
proventus semper gravetur: nam protinus atque poma ejus deciderunt maturitate,
alia protuberant, eaque tantum est opimitati mora, fútus ut decidant ante nati.
Usurpare sibi nemora ista optaverunt et aliæ nationes per industriam tralati
germinis, sed beneficium soli Mediæ datum, natura resistente terra alia non
potuit mutuari.
|