Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Cius Iulius Solinus
De mirabilibus mundi

IntraText CT - Text

  • L. Gentes circum Oxum amnem. Terminus itinerum Liberi patris et Herculis. Item regiones cum gentibus. Simul de camelorum natura.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

L. Gentes circum Oxum amnem. Terminus itinerum Liberi patris et Herculis. Item regiones cum gentibus. Simul de camelorum natura.

Oxus amnis oritur de lacu Oxo, cujus oras hinc inde Bateni et Oxistacæ accolunt; sed præcipuam partem Bactri tenent. Bactris præterea est proprius amnis Bactros; unde et oppidum, quod incolunt, Bactrum. Gentis hujus quæ pone sunt, Paropamisi jugis ambiuntur; quæ aversa, Indi fontibus terminantur; reliqua includit Oxus flumen.

Ultra hos Panda oppidum Sogdianorum, in quorum finibus Alexander Magnus tertiam Alexandriam condidit, ad contestandos itineris sui terminos. Hic enim locus est, in quo primum a Libero patre, post ab Hercule, deinde a Semiramide, postremo etiam a Cyro aræ sunt constitutæ, quod proximum gloriæ omnes duxerint, illo usque promovisse itineris sui metas.

Universi ejus ductus duntaxat ab illa terrarum parte Iaxartes fluvius secat fines, quem tamen Iaxartem soli vocant Bactri: nam Scythæ Silin nominant. Hunc eumdem esse Tanain exercitus Alexandri Magni crediderunt; verum Demodamas, dux Seleuci, et Antiochi, satis idoneus vero auctor, transvectus amnem istum, titulos omnium supergressus est, aliumque esse, quam Tanain, deprehendit. Ob cujus gloriæ insigne dedit nomini suo, ut altaria ibi statueret Apollini Didymæo. Hoc est collimitium, in quo limes Persicus Scythis jungitur; quos Scythas Persæ lingua sua Sacas dicunt, et invicem Scythæ Persas Chorsacos nominant, montemque Caucasum Croucassim, id est nivibus candidantem. Densissima hic populorum frequentia, cum Parthis legem placiti ab exordio moris incorrupta custodit disciplina. E quibus celeberrimi sunt Massagetæ, Essedones Satarchæ et Apalæi. Post quos, immanissimis barbaris interjacentibus, de ritu aliarum nationum pæne inconstanter definitum advertimus.

Bactri camelos fortissimos mittunt, licet et Arabia plurimos gignat. Verum hoc differunt, quod Arabici bina tubera in dorso habent, singula Bactriani. Hi nunquam pedes atterunt: sunt enim illis reciprocis quibusdam pulmunculis vestigia carnulenta. Unde et contraria est labes ambulantibus, nullo favente præsidio ad nisum insistendi. Habentur in duplex ministerium. Sunt alii oneri ferundo accommodati, a1ii perniciores; sed nec illi ultra justum pondera recipiunt, nec isti amplius qua solita spatia volunt egredi. Genituræ cupidine efferantur adeo, ut sæviant, quum Venerem requirunt. Oderunt equinum genus. Sitim etiam in quatriduum tolerant; verum quum occasio bibendi data est, tantum implentur, quantum et satiet desideria præterita, et in futurum diu prosit. Lutulentas aquas captant, puras refugiunt. Denique nisi cúnosior liquor fuerit, ipsi assidua proculcatione limum excitant, ut turbidetur. Durant in annos centum, nisi forte tralati in peregrina, insolentia mutati æris morbos trahant. Ad bella feminæ præparantur, inventumque est ut desiderium ejus coitioni, quadam castratioue exsecaretur: putant enim fieri validiores, si a coitibus arceantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License