LIV. Taprobane. In ea de qualitate hominum, de sideribus, de
natura maris, et nationis disciplina, de testudinum magnitudine, de margarito.
Taprobanem insulam, antequam temeritas humana exquisito penitus mari fidem
panderet, diu orbem alterum putaverunt, et quidem eum, quem habitare
antichthones crederentur. Verum Alexandri Magni virtus ignorantiam publici
erroris exstinxit, dum in hæc usque secreta propagavit nominis sui gloriam.
Missus igitur Onesicritos, præfectus classi Macedonicæ, terram istam, quanta
esset, quid gigneret, quomodo haberetur, exquisitam notitiæ nostræ dedit. Patet
in longitudinem stadium septem millia, in latitudinem quinque millia. Scinditur
amni interfluo. Nam pars ejus bestiis et elephantis repleta est, majoribus
multo, quam fert India; partem homines tenent. Margaritis scatet, et gemmis.
Sita est inter ortum et occasum. Ab
Eoo mari incipit, prætenta Indiæ. A Prasia Indorum gente, dierum viginti primo
in eam fuit cursus, sed hoc cum papyraceis et Nili navibus illo pergeretur: mox
navibus nostris septem dierum iter factum est. Mare vadosum interjacet
altitudinis non amplius senum passuum, certis autem canalibus depressum adeo,
ut nullæ unquam ancoræ ad profundi illius ima potuerint pervenire. Nulla in
navigando siderum observatio: nam neque Septentriones illic conspiciuntur, nec
Vergiliæ apparent. Lanam ab octava in sextam decimam tantum supra terram
vident. Lucet ibi Canopos, sidus clarum et amplissimum. Solem orientem dextera
habent, occidentem sinistra. Observatione itaque navigandi nulla suppetente, ut
ad destinatum pergentes locum capiant, vehunt alites, quarum meatus terram
petentium, magistros habent regendi cursus. Quaternis non amplius mensibus in
anno navigatur.
Ad usque Claudii principatum de Taprobane hæc tantum noveramus: tunc enim
fortuna patefecit scientiæ viam latiorem. Nam libertus Annii Plocami, qui tunc
Rubri maris vectigal administrabat, Arabiam petens, aquilonibus præter
Carmaniam raptus, quinto decimo demum die appulsus est ad hoc litus, portumque
invectus, qui Hippuros nominatur. Sex deinde mensibus sermonem perdoctus,
ductusque ad colloquia regis, quæ compererat, reportavit. Stupuisse scilicet
regem, pecuniam, quæ capta cum ipso erat, quod tametsi signata disparibus foret
vultibus, parem tamen haberet modum ponderis; cujus æqualitatis contemplatione,
quum Romanam amicitiam flagrantius concupivisset, Rachia principe legatos nos
adusque transmisit, a quibus cognita sunt universa.
Ergo inde homines corporum magnitudine alios omnes antecedunt; crines fuco
imbuunt, cæruleis oculis ac truci visu, terrifico sono vocis. Quibus immatura
mors est, in annos centum ævum trahunt; aliis omnibus annosa ætas, et extenta
pæne ultra humanam fragilitatem. Nullus aut ante diem, aut per diem somnus;
noctis partem quieti destinant; lucis ortum vigilia antevertunt. Ædificia modica ab humo tollunt. Annona pari
semper tenore. Vites nesciunt; pomis abundant. Colunt Herculem. In regis
electione non nobilitas prævalet, sed suffragium universorum. Populus eligit
spectatum moribus, et inveteratæ clementiæ, annis etiam gravem. Sed hoc in eo
quæritur, cui liberi nulli sint: nam qui pater sit, etiamsi vita spectetur, non
admittitur ad regendum; et si forte, dum regnat, sobolem velit edere, exuit
potestatem. Idque eo maxime custoditur, ne fiat hereditarium regnum. Deinde
etiamsi rex maximam præferat æquitatem, nolunt ei totum licere; quadraginta
ergo rectores accipit, ne in causis capitum solus judicet; et sic quoque, si
displicuerit judicatum, ad populum provocatur: a quo datis judicibus
septuaginta fertur sententia, cui necessario acquiescitur. Cultu rex
dissimilis a ceteris vestitur syrmate, ut est habitus, quo Liberum patrem
amiciri videmus. Quod si etiam ipse in peccato aliquo arguitur, morte multatur;
non tamen ut cujusquam attrectetur manu, sed consensu publico rerum omnium
interdicitur ei facultas; etiam colloquii potestas punito negatur. Culturæ
student universi. Interdum venatibus indulgent, nec plebeias agunt prædas,
quippe quum tigres aut elephanti tantum requirantur.
Maria quoque sagacissime expiscantur: marinas testudines capere gaudent, quarum
tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat, et numerosam familiam
non arte receptet. Major pars hujus insulæ calore ambusta est, et in vastas
desinit solitudines. Latus ejus mare alluit perviridi colore fruticosum, ita ut
jubæ arborum plerumque gubernaculis atterantur. Cernunt latus Sericum de
montium suorum jugis. Mirantur aurum, et ad gratiam poculorum omnium gemmarum
adhibent apparatum. Secant
marmora testudinea varietate.
Margaritas legunt plurimas, maximasque; conchæ sunt, in quibus reperiuntur, quæ
certo anni tempore, luxuriante conceptu, sitiunt rorem velut maritum, cujus
desiderio hiant; et quum maxime lunares liquuntur aspergines, oscitatione
quadam hauriunt humorem cupitum; sic concipiunt, gravidæque fiunt, et de saginæ
qualitate reddunt habitus unionum: nam si purum fuit, quod acceperant,
candicant orbiculi lapillorum; si turbidum, aut pallore languescunt, aut rufo
innubilantur. Ita magis de cúlo, quam de mari partus habent. Denique quoties excipiunt
matutini æris semen, fit clarior margarita; quoties vespere, fit obscurior;
quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. Si repente micaverit coruscatio, intempestivo
metu comprimuntur, Clausæque subita formidine vitia contrahunt abortiva; aut
enim perparvuli fiunt scrupuli, aut inanes. Conchis ipsis inest
sensus: partus suos maculari timent; quumque flagrantioribus radiis excanduit
dies, ne fucentur lapidis solis calore, subsidunt in profundum, et se
gurgitibus ab æstu vindicant. Huic tamen providentia: ætas opitulatur: nam
candor senecta disperit, et grandescentibus conchis flavescunt margaritæ. Lapis iste in aqua mollis est, duratur
evisceratus. Nunquam duo simul reperiuntur: unde unionibus nomen datum. Ultra
semunciales inventos negant. Piscantium insidias timent conchæ: inde est, ut
aut inter scopulos, aut inter marinos canes plurimum delitescant. Gregatim
natant; certa examini dux est; illa si capta sit, etiam qua evaserint, in
plagas revertuntur. Dat et India margaritas, dat et litus Britannicum; sicut
divus Julius thoracem, quem Veneri Genitrici in templum ejus dicavit, ex
Britannicis margaritis factum, subjecta inscriptione testatus est. Lolliam
Paullinam Caii principis conjugem vulgatum est habuisse tunicam ex margaritis,
sestertio tunc quadringenties æstimatam: cujus parandæ avaritiæ pater ipsius M.
Lollius, spoliatis orientis regionibus, offendi speravit Caium Cæsarem Augusti
filium, interdictaque amicitia principis, veneno interiit. Illud quoque
expressit vetus diligentia, quod Sullanis primam temporibus Romam illati sunt
uniones.
|