VII. Europæ sinus tertius. In eo de locorum Græciæ
admirabilibus; de fluminibus, de fontibus; de merulis, de perdicibus; de lapide
galactite, de lapide asbesto; de Arione.
Tertius Europæ sinus incipit a Cerauniis montibus, desinit in Hellespontum. In
eo apud Molossos, ubi Dodonæi Jovis templum, Tomarus mons est, circa radices
nobilis centum fontibus, ut Theopompo placet. In Epiro fons est sacer, frigidus
ultra omnes aquas, et spectatæ diversitatis: nam si ardentem in eum mergas
facem, exstinguit; si procul ac sine igne admoveas, suopte ingenio inflamat. Dodone Tomaro celsa est. Delphi Cephiso
flumine, Castalio fonte, Parnassi jugis celebres. Acarnania Aracyntho eminet.
Hanc ab Ætolia Pindus dividit, qui Acheloum parit, cum primis Græciæ amnibus
præditum veteri claritate. Nec injuria, quum inter calculos, quibus ripæ ejus
micant, inveniatur galactites, qui scrupulus ipse ater si teratur, reddit
succum album ad lactis saporem. Feminis nutrientibus illigatus fecundat ubera,
subnexus parvulis largiusculos haustus facit salivarum. Intra os
receptus liquescit; quum solvitur tamen, memoriæ bonum perimit. Quem post Nilum
Achelous dat, nec alter alius.
Propter oppidum Patras Scioessa locus novem collium opacitate umbrosus, et
radiis solis ferme invisus, nec aliam ob causam memorabilis. In Laconica
spiraculum est Tænaron. Est et Tænaron promontorium adversum Africæ, in quo
fanum est Methymnæi Arionis, quem delphine eo advectum imago testis est, ad
effigiem casus et veri operis expressa ære: præterea tempus signatum: olympiade
enim undetrigesima, qua in certamine Siculo idem Arion victor scribitur, id
ipsum gestum probatur. Est et oppidum Tænaron nobili vetustate: præterea
aliquot urbes, inter quas Leuctræ, non obscuræ jam pridem Lacedæmoniorum fœdo
exitu. Amiclæ silentio suo
quondam pessundatæ. Sparta insignis cum Pollucis et Castoris templo, tum
etiam Othryadis illustris viri titulis. Therapnæ, unde primum cultus Dianæ.
Pitane, quam Archesilas stoicus inde ortus prudentiæ suæ merito in lucem
extulit. Anthia et Cardamyle, ubi quondam fuere Thyræ, nunc locus dicitur, in
quo anno septimo decimo regni Romuli inter Laconas et Argivos memorabile bellum
fuit. Jam Taygeta mons, et flumen Eurotas notiora sunt, quam ut stilo egeant.
Inachus Achaiæ amnis Argolicum secat tractum, quem rex Inachus a se nominavit,
qui exordium Argivæ nobilitati primus dedit. Epidauro decus est Æsculapii
sacellum, cui incubantes ægritudinem remedia capessunt de monitis somniorum.
Pallanteum Arcadiæ, quod Palatio nostro per Evandrum Arcada appellationem
dederit, sat est admonere: in qua montes Cyllene et Lycæus Mænalus etiam diis
alumnis inclaruerunt; inter quos nec Erymanthus in obscuro est. Inter flumina,
Erymanthus Erymantho monte demissus, et Ladon, ille Herculis pugna, hic Pane
clara sunt. Varro perhibet fontem in Arcadia esse, cujus interimat haustus. In
eadem parte de avibus hoc solum non indignum relatu, quod cum aliis locis
merula furva sit, circa Cyllenem candidissima est.
Nec lapidem spreverimus, quem Arcadia mittit: asbesto nomen est, ferri colore;
qui, accensus semel, exstingui nequitur.
In Megarensium sinum Isthmos exit, ludis quinquennalibus et delubro Neptuni inclytus:
quos ludos eapropter institutos ferunt, quod sinibus quinque Peloponnesi oræ
alluuntur: a septentrione, Ionio; ab occidente,Siculo; a brumali oriente, Ægæo;
a solstitiali oriente, Myrtoo; a meridie, Cretico. Hoc spectaculum per Cypselum
tyrannum intermissum, Corinthii, olympiade quadragesima nona solemnitati
pristinæ reddiderunt.
Ceterum Peloponneson Pelopi
regnatam, nomen indicio est. Ea ut platani folium recessibus et prominentibus
figurata, divortium facit inter Ionium et Ægæum mare, quatuor non amplius
millibus dispescens utrumque litus, excursu tenui, quem Isthmon dicunt, ob
angustias. Hinc Hellas incipit, quam proprie veram habent Græciam.
Quæ nunc Attice, Acte prius dicta. Ibi Athenæ, cui urbi saxa Scironia propinqua
sunt, porrecta sex millibus passuum, ob honorem ultoris Thesei, et memoriam
nobilis pœnæ, sic nominata. Ex istis rupibus Ino se cum Palæmone filio in
profunda præcipitem jaculata auxit maris numina. Nec Atticos montes in partem
tacebimus. Est Icarius, est Brilessus, est Lycabethus et Ægialus; sed Hymetto
meritissime ac jure attribuitur principatus, quod apprime florulentus, eximio
mellis sapore et externos omnes et suos vincit. Callirhoen stupent
fontem, nec ideo Cruneson fontem alterum nullæ rei numerant. Atheniensibus
judicii locus Arios pagos. Marathon campus factus memorabilis opinione prœlii
cruentissimi. Multæ quidem insulæ objacent Atticæ continenti, sed suburbanæ
ferme sunt, Salamis, Sunium, Ceos, Coos, quæ, ut Varro testis est, subtilioris
vestis amicula arte lanificæ scientiæ prima in ornatum feminarum dedit.
Bœotia Thebis enitet. Thebas condidit Amphion, non quod lyra saxa duxerit,
neque enim par est ita gestum videri, sed quod affatus suavitate homines rupium
incolas, et incultis moribus rudes, ad obsequii civilis pellexerit disciplinam.
Urbs ista numinibus apud se ortis gloriatur, ut perhibent qui sacris carminibus
Herculem et Liberum celebrant. Apud Thebas Helicon lucus est, Cithæron saltus,
amnis Ismenus; fontes Arethusa, Œdipodia, Psamate, Dirce; sed ante alios Aganippe
et Hipocrene, quos Cadmus, litterarum primus repertor, quoniam equestri
exploratione deprehendisset, dum rimatur, quænam insideret loca; incensa est
licentia pœtarum, ut utrumque pariter disseminaretur, et quod aperta foret
alitis equi ungula, et quod poti inspirationem facerent litterariam.
Eubœa insula laterum objectu efficit Aulidis portum, seculis traditum Graiæ
conjurationis memoria. Bœoti idem sunt, qui Leleges fuerunt, per quos defluens
Cephisos amnis in maria conditur. In
hac continentia Opuntius sinus, Larissa oppidum, Delphi, Rhamne quoque, in qua
Amphiarai fanum, et Phidiacæ signum Dianæ. Varro opinatur duo in Bœotia esse
flumina, natura licet separi, miraculo tamen non discrepante: quorum alterum,
si ovillum pecus debibat, pullum fieri coloris quod induerit; alterius haustu,
quæcumque vellerum fusca sunt, in candidum verti. Addit videri ibi puteum
pestilentem, cujus liquor mors est haurientibus.
Perdices sane, quum ubique liberæ sint, ut aves universæ, in Bœotia non sunt,
nec quum volant sui juris, sed in ipso ære, quas transire non audeant, metas
habent; inde ultra notatos jam terminos nunquam exeunt, nec in Atticum solum
transmeant. Hoc Bœotiis proprium: nam quæ communia sunt omnibus, generatim
persequemur.
Concionantur a perdicibus nidi munitione solerti: spineis enim fruticibus ac
surculis receptus suos vestiunt, ut animalia, quæ infestant, arceantur asperis
surculorum. Ovis stragulum pulvis est, ad quæ clanculo revertuntur, ne indicium
loci conversatio frequens faciat. Plerumque feminæ transvehunt partus, ut mares
fallant, qui eos affligunt impatientius sæpissime adulantes. Dimicatur circa
connubium, victosque credunt feminarum vice venerem sustinere: ipsas libido sic
agitat, ut si ventus a masculis flaverit, fiant prægnantes odore. Tunc si quis
hominum, ubi incubant, propinquabit, egressæ matres venientibus sese sponte
offerunt, et simulata debilitate vel pedum, vel alarum, quasi statim capi
possint, gressus fingunt tardiores. Hoc mendacio sollicitant obvios, et eludunt, quoad
profecti longius a nidis avocentur. Nec in pullis studium segnius ad cavendum:
quum enim visos se persentiscunt, resupinati glebulas pedibus attollunt, quarum
obtentu tam callide proteguntur, ut lateant etiam deprehensi.
|