Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Cius Iulius Solinus
De mirabilibus mundi

IntraText CT - Text

  • XII. Eubœa. Paros, lapis Sarda. Naxos, Icaros, Melos, Carpathus, Rhodos, Lemnos.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. Eubœa. Paros, lapis Sarda. Naxos, Icaros, Melos, Carpathus, Rhodos, Lemnos.

Eubœa tam modico æstu dividua est a Bœotiæ continente, ut dubitandum sit, an numerari inter insulas debeat: nam latæ quam vocant terræ ponte jungitur, et per fabricam brevissimæ machinæ aditur pede. Cenæo promontorio vadit in septentrionem, duobus aliis in meridiem extenditur; quorum Geræstos spectat Atticam, Caphereus prominet in Hellespontum, ubi post Ilii excidium Argivam classem vel Minervæ ira, vel quod certior prodit memoria, sidus Arcturi gravibus affecit casibus.

Marmore Paros nobilis, Abdelo oppido frequentissima; prius tamen Minoia, quam Paros dicta: nam subacta a Minoe, quoad in Creticis mansit legibus, Minoiam loquebantur. Præter marmor dat et Sardam lapidem, qui marmore quidem præstat, inter gemmas vero vilissimus ducitur.

Naxon a Delo duodeviginti millia passuum separant, in qua Strongyle oppidum; sed Naxos Dionysia prius, quam Naxos dicta, vel quod hospita Libero patri, vel quod fertilitate vitium vincat ceteras. Sunt præterea Cyclades plurimæ, sed in supra dictis præcipuum est, quod memoriæ debentur.

De Sporadibus est Icaros, quæ Icario mari nomen dedit. Hæc inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospita, ac nullis sinibus portuosa, ob inhumana litorum infamis est. Vult ergo Varro, Icarum Cretem ibi naufragio interiisse, et de exitu hominis impositum nomen loco. Nam in Samo nobilius nihil quam Pythagoras civis, qui mox offensus fastu tyrannico, relicta domo patria Bruto consule, qui reges Urbe exegit, Italiam advectus est.

Melos, quam Callimachus Memallidam dixit, omnium insularum rotundissima est, juxta Æoliam. Nam Carpathus, a qua Carpathium sinum dicimus. Nunquam ita cœlum nubilum est, ut in sole Rhodos non sit.

Lemnii Vulcanum colunt, ideo in Lemno metropolis Hephæstia. Præterea oppidum Myrina, in cujus forum mons Athos et Macedonia umbram jacit. Quod non frustra inter miracula notaverunt, quum Athos a Lemno sex et octoginta millibus passuum separetur. Est sane Athos sublimis adeo, ut æstimetur altior, quam unde imbres cadunt. Quæ opinio eo fidem concepit, quod in aris, quas cacumine sustinet, nunquam cineres eluantur, nec quidquam ex aggeribus suis perdant, sed in quo relicti cumulo permaneant. In summo eo oppidum Acrothon fuit, in quo dimidio longior, quam in aliis terris incolentium ætas prorogabatur: ideo inde homines, MakrobÛouw Græci, nostri appellavere Longævos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License