XIII. Hellespontus,
Propontis, Bosphoros. In his de delphinis, de thunnis.
Quartus Europæ sinus Hellesponto incipit, Mæotidis ostio terminatur. Atque
omnis hæc latitudo, quæ Europam Asiamque dividit, in septem stadiorum angustias
stringitur. Hic est Hellespontus: hac Xerxes ponte navibus facto permeavit.
Tenuis deinde Euripus porrigitur ad Asiæ urbem Priapum, qua Magnus Alexander
potiundi orbis amore transcendit, et potitus est. Inde diffusus æquore
patentissimo rursus stringitur in Propontidem: mox in quingentos passus
coarctatur, fitque Bosporus Thracius, qua Darius copias transportavit.
Hæc profunda delphinas plurimos habent, in quibus causæ miraculi multiformes.
Ante omnia nihil velocius habent maria, sic ut plerumque salientes transvolent
vela navium. Quoquo eant, conjuges evagantur. Catulos edunt. Decimus mensis
maturum facit partum: Lucinam æstivus dies solvit. Uberibus fœtus alunt. Teneros in
faucibus receptant. Invalidos
aliquantisper prosequuntur. In tricesimum annum vivunt, quod exploratum est in
experimentum caudis amputatis. Ora non quo ceteræ belluæ loco habent, sed ferme
in ventribus. Contra naturam aquatilium soli linguas movent. Aculeatæ sunt
pinnæ dorsuales: quum ira subjacet, inhorrescunt; quum animi conquieverunt,
quibusdam receptaculis operiuntur. Spirare eos in aquis negant, et vitales
auras, non nisi in ære supero, reciperare. Pro voce gemitus est
similis humano. Certum habent vocabulum, quo accepto vocantes sequuntur: nam
proprie Simones nominantur. Voces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt;
contra austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica; gaudent cantibus
tibiarum; ubicumque symphonia est, gregibus adventant. Divo Augusto principe in Campania delphinem
puer fragmentis panis primo illexit, et in tantum consuetudo valuit, ut alendum
se etiam manui ipsius Crederet. Mox, quum prolusisset puerilis audacia, intra
spatia eum Lucrini lacus vectitavit: unde effectum, ut a Baiano litore
equitantem puerum Puteolos usque veheret. Hoc per annos plurimos tamdiu gestum,
donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse, quod gerebatur. Sed ubi
obiit puer, sub oculis publicis desiderio ejus et mœrore delphin interiit.
Pigeret hoc asseverare, ni Mæcenatis et Fabiani, multorumque præterea esset
litteris comprehensum. In Africano mox litore apud Hipponem Diarrhyton delphin
ab Hipponensibus pastus est, tractandumque se præbuit, impositos quoque frequenter
gestitavit. Nec populi tantum manibus acta res est, nam et proconsul Africæ
Flavianus ipse eum contigit, unguentis etiam delibuit; qua odoris novitate
obsopitus, aliquantisper pro exanimi jactitatus est, multisque mensibus
descivit a solita conversatione. Apud Jasum urbem Babylonem puerum delphinus
adamavit, quem dum post assueta colludia recedentem impatientius sequitur,
arenis invectus hæsit. Alexander Magnus amorem illum numinis fuisse
interpretatus, præfecit puerum Neptuni sacerdotio. Juxta eamdem urbem, ut
Hiegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine, per maria similiter
insidentem, quum undosior fluctus necavisset, delphin ad terram revexit; et,
velut fateretur reatum, pœnitentiam suam morte multavit, nec reverti voluit
amplius in profunda. Suppetunt et alia exempla, ut Arionem transeamus, cujus
exitum annalium comprobavit fides. Ad hæc si quando lasciviunt novi fœtus, a
majoribus datur adultior gregi custos, quo magistro discant eludere impetus
incursantium belluarum: quanquam ibi præter phocas rara bellua est.
Plurimus thynnus in Ponto, nec alibi pæne fœtificant:nusquam enim citius
adolescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur veris tempore; intrant dextero, lævo exeunt. Hoc inde
accidere credunt, quod dexteris oculis acutius cernant, quam sinistris.
|