XIV. Flumen Istrum. Fiber Ponticus. Gemma Pontica.
Ister
Germanicis jugis oritur, effusus monte, qui Rauracos Galliæ adspectat.
Sexaginta amnes in se recipit, ferme omnes navigabiles. Septem ostiis Pontum
influit: quorum primum Peuce, secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum
Pseudostoma: nam Borionstoma, ac deinde Stenonstoma, languidiora sunt ceteris. Septimum vero pigrum, ac palustri specie, non
habet quod amni comparetur. Priora quatuor ita magna sunt, ut per longitudinem
quadraginta millium passuum non misceantur æquori, dulcemque haustum incorrupto
detineant sapore.
Per universum Pontum fiber plurimus, quem alio vocabulo dicunt castorem. Lytris similis
est, animal morsu potentissimum, adeo ut quum hominem invadit, conventum
dentium non prius laxet, quam concrepuisse persenserit fracta ossa. Testiculi
ejus appetuntur in usum medelarum: idcirco quum urgeri se intelligit, ne captus
prosit, ipse geminos suos devorat.
Mittit Pontus et gemmas, quas a patria Ponticas dicimus, genere diverso: quippe
aliæ aureas, aliæ sanguineas habent stellas, et eæ quidem inter sacras
habentur: nam quæ ostentationi potius, quam usui deliguntur, non guttis aspersæ
sunt, sed longis colorum ductibus liniantur.
|