Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Cius Iulius Solinus
De mirabilibus mundi

IntraText CT - Text

  • XVI. Scythicarum gentium varia miracula. In his de natura canum, de smaragdo lapide, de cyaneo lapide, de crystallo.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. Scythicarum gentium varia miracula. In his de natura canum, de smaragdo lapide, de cyaneo lapide, de crystallo.

Apud Neuros nascitur Borysthenes flumen, in quo pisces egregii saporis, et quibus ossa nulla sunt, nec aliud quam cartilagines tenerrimæ. Verum Neuri, ut accepimus, statis temporibus, in lupos transfigurantur; deinde exacto spatio, quod huic sorti attributum est, in pristinam faciem revertuntur. Populis istis deus Mars est: pro simulacris enses colunt. Homines victimas habent. Ossibus adolent ignes focorum.

Geloni ad hos proximant. De hostium cutibus et sibi indumenta faciunt, et equis suis tegmina. Gelonis Agathyrsi colliminantur, cærulo picti colore, fucatis in cærulum crinibus. Nec hoc sine differentia: nam quanto quis anteit, tanto propensiore nota tingitur, ut sit indicium humilitatis minus pingi.

Post Anthropophagi, quibus execrandi cibi sunt humana viscera. Quem morem impiæ gentis adjacentium terrarum prodit tristissima solitudo, quas ob nefarium ritum finitimæ nationes metu profugæ reliquerunt. Et ea causa est, ut usque ad mare; quod Tabin vocant, per longitudinem ejus oræ, quæ æstivo orienti objacet, sine homine terra sit, et immensa deserta, quoad perveniatur ad Seras. Chalybes et Dahæ in parte Asiaticæ Scythiæ crudelitate ab immanissimis nihil discrepant.

At Albani in ora agentes, qui posteros se Jasonis credi volunt, albo crine nascuntur, canitiem habent auspicium capillorum: ergo capitis color genti nomen dedit. Glauca oculis inest pupula: ideo nocte plus, quam die cernunt. Apud hos populos nati canes feris anteponuntur, frangunt tauros, leones premunt, detinent quidquid objectum est: ex quibus causis meruerunt etiam annalibus tradi. Legimus petenti Indiam Alexandro, a rege Albaniæ dono duos missos, quorum alter sues sibi et ursos oblatos usque eo sprevit, ut offensus degeneri præda, ignavo similis diu accubaret: quem per ignorantiam velut inertem Alexander exstingui imperavit. Alter vero monitu eorum, qui donum prosequuti fuerant, leonem missum necavit; mox, viso elephanto, notabiliter exsultans, belluam primum astu fatigavit, deinde cum summo spectantium horrore terræ afflixit. Hoc genus canes crescunt ad formam amplissimam, terrificis latratibus ultra rugitus insonantes. Hæc sunt de canibus Albanis: reliqua communia universis. Dominos æqualiter omnes canes diligunt, sicut exemplis patet. In Epiro denique domini percussorem in cœtu agnitum latratu canis prodidit. Jaso Lycio interfecto, canis ipsius aspernatus cibum inedia obiit. Lysimachi regis canis flammis se injecit, accenso rogo domini, et pariter ibi absumptus est. Garamantum regem ducenti canes ab exsilio reduxerunt prœliati adversum resistentes. Colophonii et Castabalenses, canibus in bella productis, primas acies instruebant. Appio Junio, P. Sicinio consulibus, damnatum dominum canis, quum abigi non posset, comitatus in carcerem, mox percussum ululatu prosequutus est: quumque ex miseratione populi Romani potestas ei cibi fieret, ad os defuncti escam tulit: ultimo dejectum in Tiberim cadaver adnatans sustentare conatus est. Canes soli nomina sua recognoscunt; itinerum meminerunt. Indi coitus tempore in saltibus religant canes feminas, ut cum his tigrides cœant, quarum ex primis conceptibus ob nimiam feritatem inutiles partus judicant, itidem secundos, tertios educant. Aegyptii canes e Nilo nunquam nisi currentes lambitant, dum a crocodilis insidias cavent.

Inter Anthropophagos in Asiatica parte numerantur Essedones, qui et ipsi nefandis funestantur inter se cibis. Essedonum mos est, parentum funera prosequi cantibus, et proximorum corrogatis cœtibus, cadavera ipsa dentibus lancinare, ac pecudum mixta carnibus dapes facere: capitum etiam ossa auro incincta in poculorum tradere ministerium. Scythotauri pro hostiis cædunt advenas. Nomades pabula sequuntur. Georgi in Europa siti, agros exercent. Axiacæ perinde in Europa siti, neque mirantar aliena, neque sua diligunt. Satarchæ usu auri argentique damnato, in æternum se a publica avaritia vindicarunt. Scytharum interius habitantium asperior ritus est: specus incolunt; pocula non ut Essedones, sed de inimicorum capitibus moliuntur; amant prœlia; interemptorum cruorem e vulneribus ipsis bibunt. Numero cædium honor crescit, quarum expertem esse apud eos probrum est. Haustu mutui sanguinis fœdus sanciunt, non suo tantum more, sed Medorum quoque usurpata disciplina. Bello denique, quod gestum est olympiade nona et quadragesima, anno post Ilium captum sexcentesimo quarto, inter Alyattem Lydum et Astyagem Mediæ regem, hoc pacto firmata sunt jura pacis.

Colchorum urbem Dioscoriadem Amphitus et Cercius aurigæ Castoris et Pollucis condiderunt, a quibus Heniochorum gens exorta est. Ultra Sauromatas in Asia sitos, qui Mithridati latebram, et quibus originem Medi dederunt, confines sunt Thalli, his nationibus quas ab oriente contingunt. Caspii maris fauces: quæ fauces mirum in modum maciantur imbribus, crescunt æstibus. Heniochorum montes Araxem; Moschorum, Phasidem fundunt. Sed Araxes brevibus intervallis ab Euphratis ortu caput tollit, ac deinde in Caspium fertur mare. Arimaspi circa Gesclithron positi, unocula gens est. Ultra Hos et Riphæum jugum regio est assiduis obsessa nivibus: Pterophoron dicunt, quippe casus continuantium pruinarum quiddam ibi exprimit simile pinnarum. Damnata pars mundi, et a rerum natura in nubem æternæ caliginis mersa, ipsisque prorsus aquilonis conceptaculis rigentissima. Sola terrarum non novit vices temporum, nec de cœlo aliud accipit, quam hiemem sempiternam. In Asiatica Scythia terræ sunt locupletes, inhabitabiles tamen: nam quum auro et gemmis affluant, grypes tenent universa, alites ferocissimæ, et ultra omnem rabiem sævientes: quarum immanitate obsistente ad venas divites accessus difficilis ac rarus est: quippe visos discerpunt, velut geniti ad plectendam avaritiæ temeritatem. Arimaspi cum hi, dimicant, ut intercipiant lapides, quorum non aspernabimur persequi qualitatem.

Smaragdis hic locus patria est, quibus tertiam inter lapides dignitatem Theophrastus dedit: nam licet sint et Aegyptii, et Chalcedonii, et Medici, et Laconici, præcipuus est honor Scythicis. Nihil his jucundius, nihil utilius vident oculi. In primis virent ultra aquaticum gramen, ultra amnicas herbas; deinde obtutus fatigatos coloris reficiunt lenitate: nam visus, quos alterius gemmæ fulgor retuderit, smaragdi recreant, et exacuunt. Nec aliam ob causam placuit, ut non sculperentur, ne offensum decus, imaginum lacunis corrumperetur: quanquam qui verus est, difficulter vulneretur. Probantur hoc pacto. si adspectus transmittant; si quum globosi sunt, proxima sibi inficiant ære repercusso; aut quum concavi sunt, inspectantium facies æmulentur; si neque umbra, neque lucernis, neque sole mutentur. Optimos tamen sortiuntur situs, quibus planities resupina est et extenta; inveniuntur etesiis flantibus: tunc enim detecto solo facillime internitent: nam etesiæ plurimum arenas movent. Alii minus nobiles in commissuris saxorum, vel in metallis ærariis apparent, quos chalcosmaragdos nuncupant. Vitiosi eorum intrinsecus quasdam sordes habent, vel plumbo, vel capillamentis, vel etiam sali similes. Laudantur austeri. Mero et viridi proficiunt oleo, quamvis natura imbuuntur.

Et cyaneus e Scythia est optimus, si cærulo coruscabit: cujus gnari in marem et feminam genus dividunt. Feminis nitor purus est; mares punctillis ad gratiam interlucentibus auratilis pulviculus variat.

Istic et crystallus, quem licet pars major Europæ et particula Asiæ subministret, pretiosissimum tamen Scythia edit. Multus ad pocula destinatur, quamlibet nihil aliud quam frigidum pati possit. Sexangulus invenitur. Qui eligunt, purissimum captant, ne quid rufum, ne nubilum, vel spumis obsitum arceat perspicuitatem: tum ne duritia justo propensior obnoxium fragilitati magis faciat. Putant glaciem coire, et in crystallum corporari; sed frustra: nam si ita foret, nec Alabanda Asiæ, nec Cypros insula hanc materiam procrearent, quibus regionibus incitatissimus calor. Livia Augusti ad magnitudinem centum et quinquaginta librarum inter Capitolina donaria crystallum dicavit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License