XX. De insulis Scythicis,
de oceano Septentrionali, de spatiis inter Scythas et lndos, de formis hominum,
de cervis, de tragelaphis.
Insula Apollinitarum octogintis millibus passuum abest a Bosphoro Thracio citra
Istrum sita, ex qua Marcus Lucullus Apollinem Capitolinum nobis extulit. Ante
Borusthenem Achillis insula est, cum æde sacra, quam ædem nulla ingreditur
ales; et quæ forte advolaverit, raptim fugam properat.
Oceanum Septentrionalem ex parte, qua a Paropamiso amne Scythiæ alluitur,
Hecatæus Amalchium appellat, quod gentis illius lingua significat congelatum.
Philemon a Cimbris ad promontorium Rubeas Morimarusam dicit vocari, hoc est
Mortuum mare.
Ultra Rubeas id quidquid est, Cronium nominant. Mare autem Caspium ex altero
Ponti latere ultra Massagetas et Apalæos Scythas, esse in Asiatica plaga dulce
haustu Alexandro Magno probatum est, mox Pompeio Magno, qui bello Mithridatico,
sicut commilito ejus Varro tradit, ipsis haustibus periclitari fidem voluit. Id evenire produnt e numero fluminum, quorum
tanta copia ibi confluit, ut naturam maris vertant.
Non omiserim, quod per idem tempus eidem Magno licuit ex India diebus octo ad
Bactros usque Dalerum flumen, quod influit Oxum amnem, pervenire; deinde in
mare Caspium; inde per Caspium ad Cyri amnis penetrare fluentum, qui et Iberiæ
Armeniæ fines interluit. Itaque a Cyro, diebus non amplius quinque itinere
terreno subvectis navibus, ad alveum Phasidis pertendit: per cujus excursus in
Pontum usque Indos advehi liquido probatum est.
Auctor est Xenophon Lampsacenus, a litore Scytharum in insulam Abalciam triduo
navigari: ejus magnitudinem immensam, et pæne similem continenti: nec longe
Oæones separari; quas qui habitent, vivant ovis avium marinarum, et avenis
vulgo nascentibus; perinde alias propter constitutas æque insulas, quarum
Hippopodes indigenæ humana usque ad vestigium forma in equinos pedes desinunt;
esse et Phannesiorum, quorum aures adeo in effusam magnitudinem dilatentur, ut
viscerum reliqua illis contegant, nec amiculum aliud sit, quam ut membra
membranis aurium vestiant. Antequam digredimur ab Scythia, religio est
præterire, quænam ibi sint feræ peculiares.
Cervi plurimi in hac terra. Igitur cervos persequamur. Mares generis hujusce
quum statum tempus venerem incitavit, sæviunt rabie libidinis efferati. Feminæ, licet
prius conserantur, non concipiunt ante Arcturi sidus. Nec qualibet partus suos
educant. Teneros studiose occulunt, et absconditos inter profunda fruticum, vel
herbarum, pedum verbere castigant ad latendum. Quum maturuit ad fugam robur,
exercitio docent cursus, et assuescunt salire per abrupta. Acceptis canum
latratibus, secundo vento vias dirigunt, ut odor cum ipsis recedat. Mirantur
sibilum fistularum. Rectis auribus acutissime audiunt, submissis nihil. Stupent
omnia: propterea facilius obvios se præbent sagittantibus. Si maria tranant,
non aspectu petunt litora, sed olfactu: infirmos ponunt in ultimo, et lassorum
capita clunibus per vices sustinent. E cornibus quod dextrum fuerit efficacius
est ad medelam; si fugare angues gestias, utrum velis, uras; quæ ustrina
præterea nidore vitium aperit ac detegit, si cui inest morbus comitialis. Pro ætate
ramulos augent. Id incrementum
in sexennes perseverat; deinceps numerosiora non possunt fieri cornua, possunt
crassiora. Quæ quidem castratis nunquam crescunt, nec tamen decidunt. Dentes monstrant
senectutem, quum aut pauci inveniuntur, aut nulli. Serpentes hauriunt, et
spiritu narium extrahunt de latebris cavernarum. Dictamnum ipsi prodiderunt,
dum ex eo pasti excutiunt accepta tela. Herbam quoque, quam cynaren vocant,
contra noxia edunt gramina. Adversum venena mirificum est hinnulei coagulum,
occisi in matris utero. Patuit nunquam eos febrescere: quam ob causam confecta
ex medullis eorum unguina sedant calores hominum languentium. Legimus plurimos
matutinis diebus cervinam carnem degustare solitos, sine febribus longævos
fuisse: quod demum proderit, si uno vulnere fuerint interfecti. Ad dignoscendam
vivacitatem Alexander Magnus torques plurimis cervis innexuit, qui post annum
centesimum capti, necdum senii judicium præferebant.
Eadem pæne specie sunt, quos tragelaphos dicunt, sed non alibi, quam circa
Phasidem apparent: tantum quod illi villosos habent armos, et menta promissis
hirta barbis.
|