XXX. Garamantum fons, et
iter Garamanticum. ltem pecora Garamantica, et natura insulæ Gaulús.
Garamanticum oppidum est Debris fonte miro: qui denique alternis vicibus die
frigeat, nocte efferveat, ac per eadem venarum commercia, interdum ignito
vapore æstuet, interdum glaciali algore inhorrescat. Incredibile memoratu, ut in articulo temporis
natura tam dissonam sui faciat varietatem! Idque qui percontari velit, tenebris
inesse fluori illi æternam facem credat; qui rimetur die brumales scatebras,
nunquam aliud æstimet, quam perpetuo rigere. Unde non immerito per gentes
Debris inclyta est, cujus aqua; ex cúlesti vertigine mutant qualitatem, quamvis
contraversa siderum disciplina: nam quum mundum a calore vesper temperet, ab
occasu incipit ita incalescere, ut ni tactu abstineas, noxium sit contigisse:
rursum quum ortus solis inclaruit, et radiis fervefacta sint omnia, sic
glaciales evomit scaturigines, ut fluorem suum prohibeat hauriri. Quis ergo non
stupeat fontem, qui friget calore, calescit frigore! Garamanticæ regionis
Garama caput est, ad quam iter diu inextricabile fuit, et invium: nam latrones
puteos arenis operiebant, ut temporaria fraude subductis aquis, infame siti
iter submoveret accessus viantium. Sed Vespasiano principe, bello, quod cum
åensibus gestum est, difficultas hæc dissoluta est, compendio spatii brevioris
reperto. Garamantas Cornelius Balbus subegit, et primus ex hac victoria triumphavit.
Primus sane de externis, utpote Gadibus genitus, accessit ad gloriam nominis
triumphalis.
Armenta gentis istius obliquis cervicibus pabulantur: nam si recta ad pastum
ora dirigant, officiunt prona ad humum cornua et obnixa.
Ex parte, qua Cercina est, accepimus Gaulún insulam, in qua serpens neque
nascitur, neque vivit invecta: propterea jactus ex ea quocumque gentium pulvis,
arcet angues; scorpiones superjactus illico perimit.
|