XXXI. Æthiopes, et in
eorum locis ac gentibus mira, de draconibus, de dracontia lapide, de
camelopardalo, de cephis, de rhinocerote, de catoblepa, de formicis Æthiopicis,
de Lycaone, de parandro, de lupis Æthiopicis, de hystrice, de ave pegaso. de
ave tragopane, de hyacintho lapide, de chrysopasto lapide, de lapide hæmatite.
Æthiopes, et gentes Atlanticæ, Nigri flumine dividuntur, quem patrem putant
Nili. Sic papyro viret, sic calamo prætexitur, animalia eadem edit, isdem
temporibus exundat, intra ripas tunc quoque redit, quum contentus est alveo suo
Nilus. Garamantici Æthiopes
matrimonia privatim nesciunt, sed vulgo omnibus in venerem licet. Inde est,
quod filios matres tantum recognoscunt; paterni nominis nulla reverentia est.
Quis enim verum patrem noverit in hac luxuria incesti lascivientis? Eapropter
Garamantici Æthiopes inter omnes populos degeneres habentur: nec immerito, qui
afflicta disciplina castitatis, successionis notitiam ritu improbo perdiderunt.
Nomen Æthiopum late patet. In parte Africana, qua Meroen videt Libya, plurimæ
eorum sunt et variæ nationes. Harum e numero Nomades cynocephalorum lacte
vivunt. Syrbotæ longi sunt ad pedes duodecim. Azachæi captos venatibus
elephantos devorant. Apud Psambares nulla est aurita quadrupes, ne elephanti
quidem. His proximi summam regiæ potestatis cani tradunt: de cujus motibus,
quidnam imperitet, augurantur. Maritimos Æthiopas quaternos oculos dicunt
habere; sed fides alia est, illa denique, quod et vident plurimum, et
manifestissime destinant jactus sagittarum. Occidentem versus Agriophagi
tenent, qui solas pantherarum et leonum carnes edunt, rege præditi, cujus in
fronte oculus unus est. Sunt et Pamphagi, quibus esca est quidquid mandi
potest, et omnia fortuitu gignentia. Sunt et Anthropophagi, quorum mores
vocamen sonat. Cynomolgos aiunt habere caninos rictus, et prominula ora.
Artabatitæ proni, atque quadrupedes, nec secus, ac feræ, sine sedibus
evagantur. Confines Mauritaniæ certo tempore locustas terrestres legunt,
duratasque salsugine in præsidium vitæ solas habent: sed ex illis quadragesimum
ævi annum nullus supergreditur. Ab Oceano æstu ad Meroen, quam insulam amplexu
primo Nilus facit, millia passuum sunt sexcenta viginti.
Ultra Meroen super exortus solis
Macrobii Æthiopes vocantur: dimidio enim eorum protentior, quam nostra vita
est. Hi Macrobii justitiam colunt, amant æquitatem, plurimum valent robore,
præcipua decent pulchritudine, ornantur ære, auro vincula faciunt noxiorum.
Locus apud eos est ÑHlÛou trãpeza, opiparis epulis semper refertus, quibus
indiscretim omnes vescuntur: nam et divinitus eas augeri ferunt. Est et ibidem
lacus, quo perfusa corpora velut olivo nitescunt. Ex hoc lacu potus
saluberrimus. Sane adeo liquidus est, ut ne caducas quidem vehat frondes, sed
illico folia lapsa ad fundum demittat laticis tenuitate. Ultra hos deserta:
inhumanæque solitudines ad usque Arabicos sinus. Deinde in ultimis
Orientis monstrosæ gentium facies. Aliæ sine naribus, æquali totius oris
planitie, informes habent vultus. Aliis
concreta ora sunt, modico tantum foramine calamis avenarum pastus hauriunt. Nonnullæ linguis
carent, in vicem sermonis utentes nutibus motibusque. Quædam ex istis nationibus
ante Ptolemæum Lathyrum regem Ægypti, incognitum habuerunt ignis usum. Æthiopia
omnis ab oriente hiberno ad occidentem hibernum tenet. Quidquid ejus sub
meridiano cardine lucis nitet, qui maxime virent hieme. A meridiana parte mons
editus mari imminet, ingenuo igne per æternum fervidus, et inquiete jugis
flagrantibus: inter quæ incendia jugis æstus, draconum magna copia est.
Porro veris draconibus ora nulla sunt ad morsum dehiscentia, sed arctæ fistulæ,
per quas et trahunt spiritus, et linguas exserunt: quippe non in dentibus vim,
sed in caudis habent, et verbere potius, quam rictu nocent.
Exciditur e cerebris draconum dracontias lapis, sed lapis non est, nisi
detrabatur viventibus: nam si obeat prius serpens, cum anima simul evanescit,
duritie soluta. Usu ejus orientis reges præcipue gloriantur, quanquam nullum
lenocinium artis admittat soliditate, et quidquid in eo nobile est, non manus
faciunt, nec alterius quam naturæ candor sit, quo reluceat. Auctor Sotacus
gemmam hanc etiam visam sibi scribit, et, quibus intercipiatur modis, edocet.
Præstantissimi audacia viri explorant anguium foveas, et receptus: inde
præstolati ad pastum exeuntes, prætervectique percitis cursibus, objiciunt
gramina medicata, quantum potest ad incitandum soporem: ita somno obsopitis, e
capitibus exsecant lapides, et de manubiis præcipitis ausi, prædam revehunt
temeritatis.
Quæ locorum Æthiopes tenent, feris plena sunt, e quibus quam nabun vocant, nos
camelopardalim dicimus, collo equi similem, pedibus bubulis, capite camelino,
nitore rutilo, albis maculis superspersa. Hoc animal Romæ Circensibus
dictatoris Cæsaris primum publicatum.
Iisdem ferme temporibus illinc exhibita monstra sunt, cepos appellant, quorum
posteriores pedes crure, et vestigio humanos artus mentiuntur; priores hominum
manus referunt. Quæ tamen a
nostris non amplius, quam semel visa sunt.
Ante ludos Cneii Pompeii rhinocerotem Romana spectacula nesciebant: cui bestiæ
color huxeus, in naribus cornu unicum et repandum, quod subinde attritum
cautibus in mucronem excitat, eoque adversus elephantos prúliatur, par ipsis
longitudine, brevior cruribus, naturaliter alvum petens, quam solam intelligit
ictibus suis perviam.
Juxta Nigrim fluvium catoblepas nascitur modica atque iners bestia, caput
prægrave ægre ferens, aspectu pestilenti: nam qui in oculos ejus offenderint,
protinus vita exeunt.
Formicæ ibi ad formam canis maximi, arenas aureas pedibus eruunt, quos leoninos
habent: qua, custodiunt, ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur.
Eadem Æthiopia mittit lycaonem. Lupus est cervicem jubatus, et. tot modis varius,
ut nullum illi colorem dicant abesse.
Mittit et tarandum, boum magnitudine, bisulco vestigio, ramosis cornibus,
capite cervino, ursino colore et pariter villo profundo. Hunc tarandum affirmant
habitum metu vertere, et quum delitescat, fieri assimilem cuicumque rei
proximaverit, sive illa saxo alba sit, seu frutecto virens, sive quam aliam
præferat qualitatem. Faciunt hoc idem in mari polypi, in terra chamæleontes;
sed et polypus, et chamæleon glabra sunt, ut sit pronius cutis lævitatem
proximanti æmulari: in hoc novum est ac singulare, hirsutiam pili colorum vices
facere. Hinc evenit ut difficulter capi possit.
Æthiopicis lupis proprium est, quod in saliendo ita nisus habent alitis, ut non
magis proficiant cursu, quam meatu: homines tamen nunquam impetunt. Bruma comati sunt, æstate nudi: thoas vocant.
Hystrix quoque inde loci frequentissima, erinaciis similis, spinis tergum
hispida, quas plerumque laxatas jaculatione emittit voluntaria, ut assiduis
aculeorum nimbis canes vulneret ingruentes.
Illius
cúli ales est pegasus: et hæc ales equinum nihil præter aures habet. Tragopan
quoque avis major aquilis, cornibus arietinis proferens armatum caput.
Ethiopes legunt cinnamum. Id frutectum situ brevi nascitur, remo humili et
depresso, nunquam ultra duas ulnas altitudinis: quod gracilius provenit,
eximium magis ducitur: quod in crassitudinem extuberatur, despectui est. Verum
legitur per sacerdotes hostiis prius cæsis: quæ quum litaverunt, observatur, ut
messis nec ortum solis anticipet, nec egrediatur occasum. Quisquis principatum
tenet, sarmentorum acervos hasta dividit, quæ sacrata est in hoc ministerium:
atque ita portio manipulorum soli dicatur: quæ si juste divisa est, sponte
incenditur.
Inter ea, quæ diximus, nitore cærulo hyacinthus invenitur, lapis pretiosus, si
quidem inculpabilis inveniatur: est enim vitiis non parce obnoxius: nam
plerumque aut violaceo diluitur, aut nubilo obducitur, aut albicantius in
aquaticum eliquescit. Optimus in illo tenor, si nec densiore fuco sit obtusior,
nec propensa perspicuitate detectior, sed ex utroque temperamento lucis et
purpuræ fucatum suaviter florem trahat. Hic est, qui sentit auras, et cum cúlo
facit; nec æqualiter rutilat, quum aut nubilosus est, aut serenus dies.
Præterea in os missus magis friget. Scalpturis certe minime accommodatus, ut
qui attritum respuat; nec tamen penitus invictus est: nam adamante scribitur et
notatur.
Ubi hyacinthus, ibi et chrysopastus apparet: quem lapidem lux celat, produnt
tenebræ. Hæc enim est in illo diversitas, ut nocte igneus sit, die pallidus.
Ex ipso solo sumimus hæmatitem rubore sanguineo: ac propterea hæmatitem
vocatum.
|