XXXIII. Ægyptus. In ea
de origine et natura Nili, de tauro Apide de crocodilo, de scinco, de
hippopotamo, de ave ibide, et serpentibus Arabicis, de ficu Agyptia, de palma
Ægyptia, de disciplina Ægyptiorum, et urbibus inclytis.
Ægyptus ad meridiem introrsus recedit, quoad prætendant Æthiopes a
tergo. Inferiorem ejus partem Nilus circumfluit, qui scissus a loco, cui Delta
nomen est, ad insulæ faciem spatia amplectitur interamna, et incerto pæne fonte
decurrens proditur, ut loquemur. Originem habet a monte inferioris Mauritaniæ,
qui Oceano propinquat. Hoc affirmant Punici libri; hoc Jubam regem accepimus
tradidisse. Igitur protinus lacum efficit, quem Nilidem dicunt.
Nilum autem jam inde conjiciunt, quod hoc stagnum in herbis, piscibus, belluis
nihil minus procreet, quam in Nilo videmus; ac si quando Mauritania, unde origo
ejus est, aut nivibus densioribus, aut imbribus largioribus irrigatur,
incrementa exundationis in Ægypto augentur. Sed effusus hoc lacu arenis
sorbetur, et cuniculis cæcis absconditur; deinde in Cæsariensis pede prorumpens
amplior, eadem indicia præfert, quæ in exortu notavimus: rursusque subsidit,
nec se prius reddit, quam post intervalla itineris extenti contingat Æthiopas. Ubi
exit, Nigrim facit fluvium, quem supra diximus terminum esse limitis Africani.
Astapum eum indigenæ vocant, scilicet aquam e tenebris profluentem. Multas
magnasque ambit insulas: quarum pleræque sunt tam diffusæ et vastæ
magnitudinis, ut vix eas dierum quinque cursu prætermeet, quamvis concitus ibi
feratur. Nobilissima eorum est Meroe, circum quam divisus dextero alveo
Astosapes, lævo Astabores nominatur. Tunc quoque emensus magna longinqua, quum
primum occurrentibus scopulis asperatur, tantis agminibus extollitur inter
objecta rupium, ut ruere potius, quam manare credatur: demumque a cataracte
ultimo tutus est: ita enim quædam claustra ejus Ægyptii nuncupant. Relicto
tamen hoc pone se nomine, quo Nigris vocatur, mox inoffensus meat. Septem
ostiis conditur, in meridiem versus excipitur Ægyptio mari. Ignari siderum,
vel locorum, varias de excessibus ejus causas dederunt. Alii affirmant etesias
nubium densitatem illo cogere, unde amnis hic auspicatur, ipsumque fontem
humore supero saginatum, tantam inundationis habere substantiam, quantum pabuli
ad liquorem nubila subministraverint. Ferunt alii, quod ventorum flatibus
repercussus, quum fluorem solitæ velocitatis non queat promovere, aquis in
arcto luctantibus intumescat: et quanto jam impensius contraversi spiritus
repugnaverint, tanto excelsius sublimari in altitudinis vertices repercussam
celeritatem; quando nec solitus extenuet cursus alveum, et stipato jam flumine,
venis originalibus torrentium pondera superveniant: ita concurrente violentia
hinc urgentis elementi, hinc resistentis, undis exsultantibus molem colligi,
quæ excessus facit. Nonnulli affirmant fontem ejus, qui Phialus vocatur,
siderum motibus excitari, extractumque radiis candentibus cúlesti igne
suspendi, non tamen sine certa legis disciplina, hoc est lunis cúptantibus.
Verum omnem abscessus originem de sole concipi, primosque fieri excessus
tumoris, quum, per Cancrum sol vehatur: postmodum triginta ejus partibus
evolutis, ubi ingressus Leonem, ortus Sirios excitavit, propulso omni fluore
tantam vim amnis erumpere. Quod tempus sacerdotes natalem mundi judicarunt, id
est inter tertium decimum kalendas augustas, et undecimum. Deinde revocari
exitus universos, quum in Virginem transeat, penitusque intra ripas suas
capere, quum Libram sit ingressus. Hoc etiam addunt, pariter eum nocere, sive
abundantius exæstuet, sive parcius: quandoquidem exiguitas minimum apportet
fecunditatis, propensior copia diuturno humore culturam moretur. Maximos deinde
ejus exitus cubitis duodeviginti consurgere, justissimos sedecim temperari: nec
in quindecim abesse proventus, sed quidquid intra sit, famem facere. Dant illi
etiam hoc majestatis, ut portendat futura, quandoquidem Pharsalico bello non
fuerit egressus quinque ulnas. Jam illud palam est, solum illum ex amnibus universis
nullas exspirare auras. Ditionis Ægyptiæ esse incipit a Syene, in qua fines
Æthiopum; et inde usque dum mari intimatur, Nili nomen tenet.
Inter omnia, quæ Ægyptus habet digna memoratu, præcipue bovem mirantur: Apim
vocant. Hunc ad instar colunt numinis, insignem notæ albæ macula, quæ dextero
ejus lateri ingenita, corniculantis lunæ refert faciem. Statu ævi spatium est,
quod ut affuit, profundo sacri fontis immersus necatur, ne diem longius
trahat., quam licebit. Mox alter, nec sine publico luctu, requiritur, quem
repertum centum antistites Memphim prosequuntur, ut incipiat, sacris ibi
initiatus, sacer fieri. Delubra, quibus succedit aut incubat, mystice thalamos
nominant. Dat omnia manifestantia de futuris: illud maximum, si de consulentium
manu cibum capiat. Denique aversatus Germanici Cæsaris dexteram, prodidit
ingruentia, nec multo post Cæsar exstinctus est. Pueri Apim gregatim sequuntur,
et repente velut lymphatici ventura præcinunt. Bos illi ostenditur femina in
anno semel, et ipsa non absque certis insignibus, quæ atque inventa et oblata
est, eadem die neci datur. Apis natalem Memphi celebrant jactu aureæ pateræ,
quam projiciunt in Nili statum gurgitem. Hæc solemnitas per septem dies agitur:
quibus diebus cum sacerdotibus quasdam crocodili inducias habent, nec
attrectant lavantes. Verum octavo die cæremoniis jam peractis, velut reddita
sæviendi licentia, solitam resumunt atrocitatem.
Crocodilus malum quadrupes et in terra, et in flumine pariter valet, linguam
non habet, maxillam movet superiorem; morsus ejus horribili tenacitate
conveniunt, stipante se pectinatim serie dentium. Plerumque ad viginti ulnas magnitudinis
evalescit. Qualia anseres edit ova. Metatur locum nido naturali providentia,
nec alibi fútus premit, quam quo procrescentis Nili aquæ non possint pervenire.
In
partu fovendo mas et femina vices servant. Præter hiatum oris, armatus est
etiam unguium immanitate. Noctibus in aqua degit, per diem humi acquiescit.
Circumdatur maxima cutis firmitate, in tantum, ut ictus quovis tormento adacto
tergo repercutiat. Trochilos avis parvula: ea reduvias escarum dum affectat, os
belluæ hujusce, paulatim scalpit, et sensim scalpurrigine blandiente aditum
sibi in usque fauces facit. quod ichneumon conspicatus, penetrat belluam,
populatisque vitalibus, erosa exit alvo.
Sunt delphines in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines
crocodilos studio eliciunt ad natandum, demersique astu fraudulento tenera
ventrium subternatantes secant, et interimunt. Præterea habitant in insula Nili
homines forma perexigui, sed audacia usque eo perditi, ut crocodilis se
offerant obvios: nam hæc monstra fugientes insequuntur, formidant resistentes.
Ergo capiuntur, subactique etiam intra aquas suas serviunt, et perdomiti metu
ita obsequuntur, ut immemores atrocitatis, victores suos inequitantes dorso
vehant. Hanc ergo insulam, et
hanc gentem ubicumque indicio odoris persenserint, procul fugiunt. In aqua
obtusius vident, in terra acutissime. Hieme nullum cibum capiunt, quin etiam
quatuor menses a cúptu brumæ inedia exigunt.
Scinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes; sed forma
modica, et angusta, verum ad opem salutarem non qualibet necessarii: medentes
quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus et stupor nervorum excitetur, et
veneni vis exigatur.
Hippopotamus in eodem flumine ac solo nascitur, equino dorso et juba et
hinnitu, rostro resimo, ungulis bifidis, aprugineis dentibus, cauda tortuosa.
Noctibus segetes depascitur, ad quas pergit aversus astu doloso, ut fallente
vestigio revertenti nullæ insidiæ præparentur. Idem quum distenditur nimia
satietate, arundines recens cæsas petit, per quas tamdiu obversatur, quoad
stirpium acuta pedes vulnerent, ut profluvio sanguinis levetur sagina: plagam
deinde cúno oblinit, usque dum vulnus conducatur in cicatricem. Hippopotamos et
crocodilos primus Romam Marcus Scaurus invexit.
Circa easdem ripas ales est ibis. Ea serpentium populatur ova, gratissimamque
ex his escam nidis suis defert. Sic rarescunt proventus fútuum noxiorum. Nec
tamen aves istæ tantum intra fines Ægyptios prosunt: nam quacumque Arabicæ
paludes pennatorum anguium mittunt examina, quorum tam citum virus, ut morsum
ante mors quam dolor insequatur; sagacitate qua ad hoc valent, aves excitatæ,
in procinctum eunt universæ, et prius quem terminos proprios externum malum
vastet, in ære occursant catervis pestilentibus: ibi agmen devorant universum:
quo meritu sacræ sunt, et illæsæ. Ore pariunt. Nigras solum Pelusium mittit,
reliqua pars candidas.
De arboribus, quas sola fert Aegyptus, præcipua est ficus Aegyptia, foliis moro
comparanda, poma non ramis tantum gestitans, sed et caudice, usque adeo
fecunditati suæ angusta est. Uno
anno septies fructum sufficit: unde pomum si decerpseris, alterum sine mora
protuberat. Materies ejus in aquam missa subsidit; deinde quum diu desederit in
liquore, levior facta sustollitur; et versa vice, quod natura in alio ligni
genere non recipit, fit humore sicca.
Palma quoque Ægyptia dicenda res est, proprie adipsos vocatur, ut dici oportuit
eam, quæ gustata arcet sitim. Odor ei idem, qui et malis cydoniis; sed demum
sitim sedat, si prius quam maturuerit, decerpatur: nam si matura sumatur,
sensum intercipit, gressum præpedit, linguam retardat, obsessisque officiis
mentis et corporis, vitium facit ebrietatis.
Ægyptium limitem, qua ad Diacecaumenem tendit, incolunt populi, qui momentum,
quo reparari mundum ad motus ferunt annuos, hoc studio deprehendunt. Eligitur
sacer lucus, in quo conseptant animalia diversissimi generis. Ea, ubi ad statum
modum cúlestis pervenit disciplina, sensus suos significationibus produnt,
quibus possunt: alia ululant, alia mugiunt, quædam stridunt, quædam rudunt,
nonnulla simul confugiunt ad volutabra. Hoc argumentum illis est magistrum ad
indicium temporis deprehendendi. Idem populi ferunt a primis sibi gentis suæ
avis traditum, ubi nunc occasus est, quondam ibi ortus solis fuisse.
Inter
Aegyptias urbes numero portarum Thebæ nobiles, ad quas commercia Arabes Indique
subvehunt: hinc regio Thebaica. Abydos et ipsa nobilis, olim Memnonis regia,
nunc Osiridis fano exculta. Alexandriam et operis ipsius magnitudo, et auctor
Macedo nobilitant: quam metatus Dinocrates architecton alterum a conditore in
memoria locum detinet. Condita autem Alexandria est duodecima centesimaque
olympiade, L. Papyrio Spurio Spurii filio, C. Pútilio Caii filio, consulibus
Romanis, haud longe ab ostio fluminis Nili, quod Heracleoticon alii, alii
Canopicon appellant. Est et Pharos, colonia a Cæsare dictatore deducta, de qua
facibus accensis nocturna dirigitur navigatio: nam Alexandria insidioso accessu
aditur, fallacibus vadis, cæco mari, tribusque tantum canalibus admittit
navigantes, Tegano, Posideo, Tauro. Hinc igitur in portibus machinas ad
prælucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Pyramides turres sunt in
Ægypto fastigatæ ultra excelsitatem omnem, quæ fieri manu possit: itaque
mensuram umbrarum egressæ nullas habent umbras. Nunc ab Ægypto
provehamus stilum.
|