XXXVI. Judæa. In ea de Asphaltite lacu, de balsamo, de gente
Hessenorum.
Judæa illustris est aquis, sed natura non eadem aquarum omnium. Jordanes amnis
eximiæ suavitatis. Pancade fonte demissus, regiones præterfluit amúnissimas,
mox in Asphaltiten lacum mersus stagno corrumpitur. Qui Asphaltites gignit
bitumen, animal non habet, nihil in eum mergi potest: tauri etiam camelique
impune ibi fluvitant. Est et lacus Genesara extentus passuum sedecim millibus,
circumsessus urbibus plurimis, et celebribus, ipse par optimis. Sed lacus
Tiberiadis omnibus anteponitur, salubris ingenuo æstu, et ad sanitatem usu
efficaci. Judææ caput fuit Hierosolyma, sed excisa est. Successit Hiericus, et
hæc desivit, Artaxerxis bello subacta. Callirrhoe Hierosolymis proxima, fons
calore medico probatissimus, et ex ipso aquarum præconio sic vocatus est.
In hac terra balsamum nascitur, quæ silva intra terminos viginti jugerum usque
ad victoriam nostram fuit: ac quum Judæa potiti sumus, ita luci illi propagati
sunt, ut jam nobis latissimi colles sudent balsama. Similes vitibus stirpes
habet, malleolis digeruntur, rastris nitescunt, aqua gaudent, amant amputari,
tenacibus foliis sempiterno inumbrantur. Lignum caudicis attrectatum ferro sine mora emoritur: ea propter aut
vitro, aut cultellis osseis, sed in solo cortice artifici plaga vulneratur, ex
qua eximiæ suavitatis gutta manat. Post lacrymam secundum in pretiis locum poma
obtinent, cortex tertium, ultimus honos ligno.
Longo ab Hierosolymis recessu tristis sinus panditur, quem de cúlo tactum
testatur humus nigra, et in cinerem soluta. Duo ibi oppida, Sodomum nominatum
alterum, alterum Gomorrhum, apud quæ pomum quod gignitur, habeat licet specimen
maturitatis, mandi tamen non potest: nam fuliginem intrinsecus favillaciam
ambitio tantum extimæ cutis cohibet, quæ vel levi pressa actu fumum exhalat, et
fatiscit in vagum pulverent.
Interiora Judææ, quæ occidentem contuentur, Esseni tenent, qui præditi
memorabili disciplina recesserunt a more gentium universarum, majestatis, ut
reor, providentia ad hunc morem destinati. Nulla ibi femina. Venere se penitus
abdicarunt. Pecuniam nesciunt. Palmis victitant. Nemo ibi nascitur, nec tamen
deficit hominum multitudo. Locus ipse addictus pudicitiæ est: ad quem plurimi
licet undique gentium properent, nullus admittitur, nisi quem castitatis fides,
et innocentiæ meritum prosequatur: nam qui reus est vel levis culpæ, quamvis
summa ope adipisci ingressum velit, divinitus summovetur. Ita per immensum
spatium seculorum, incredibile dictu, æterna gens est, cessantibus puerperiis.
Engadda oppidum infra Essenos fuit, sed excisum est. Verum inclytis nemoribus
adhuc durat decus, lucisque palmarum eminentissimis nihil vel ævo vel bello
derogatum. Judææ terminus Massada castellum.
|