Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Cius Iulius Solinus
De mirabilibus mundi

IntraText CT - Text

  • LV. Itinerarium Indicum. Sinus Persicus et Arabicus. Azanium mare.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LV. Itinerarium Indicum. Sinus Persicus et Arabicus. Azanium mare.

Ab insulensi, ut consequens est, ad continentem. Igitur a Taprobane in Indiam revertamur: convenit enim res Indicas videre. Sed si in his aut urbibus aut nationibus resistamus, egrediemur repromissæ concinnitatis modum. Proximam Indo flumini urbem habuere Caphusam, quam Cyrus diruit. Arachosiam Erumando amni impositam Semiramis condidit. Cadrusia oppidum ab Alexandro Magno ad Caucasum constitutum est, ubi et Alexandria, quæ patet amplitudinis stadia triginta. Multa et alia sunt, sed hæc cum eminentissimis.

Post Indos, montanas regiones Ichthyophagi tenent, quos subactos Alexander Magnus in reliquum abstinere jussit a piscibus: nam antea sic alebantur.

Ultra hos deserta Carmaniæ, Persis deinde, atque inde navigatio: in qua Solis insula rubens semper, et omni animantium generi inaccessa, quippe quæ nullum non animal illatum necet. Ex India revertentes ab Azario Carmaniæ flumine Septentriones primum vident. Achæmenides in hoc tractu sedes fecerunt. Inter Carmaniæ promontorium et Arabiam quinquaginta millia passuum interjacent; deinde tres insulæ, circa quas hydri marini egrediuntur vicenum cubitum longitudinem.

Dicendum hoc loco, quatenus ab Alexandria Ægypti pergatur in usque Indiam. Nilo vehente Copton usque etesiis flatibus cursus est; deinde terrestre iter Hydreum tenus; post, transactis aliquot mansionibus, Berenicen pervenitur, ubi Rubri maris portus est. Inde Occlis Arabiæ portus tangitur. Proximum Indiæ emporium excipit Zmirim infame piraticis latronibus. Deinde per diversos portus Cottonare pervenitur, ad quam monoxylis lintribus piper convehunt. Petentes Indiam, ante exortum canis, aut protinus post exortum, navigia media æstate solvunt. Revertentes navigant decembri mense. Secundus ex India ventus est vulturnus; at quum ventum est in Rubrum mare, aut africus, aut auster vehunt. Spatium Indiæ decies septies quinquaginta millia passuum proditur; ac Carmaniæ centum millia, cujus pars non caret vitibus. Præterea habet genus hominum, qui non alia, quam testudinis carne vivunt, hirsuti omnia facie tenus, quæ sola lævis est. Idem coriis, piscium vestiuntur, Chelonophagi cognominati.

Irrumpit hæc litora Rubrum mare, idque in duos sinus scinditur: quorum qui ab oriente est, Persicus appellatur, quandoquidem oram illam habitavere Persidis populi, vicies et sexagies centena millia passuum circuitu patens; ex adverso, unde Arabia est, alter Arabicus vocatur; Oceanum vero, qui ibi influit, Azanium nominarunt.

Carmaniæ Persis annectitur, quæ incipit ab insula Aphrodisiæ variarum opum dives, translata quondam in Parthicum nomen, litore, quo occasui objacet, porrecta millia passuum quingenta quinquaginta. Oppidum ejus nobilissimum Susa, in quo templum Susia Dianæ. A Susis Babytace oppidum centum et triginta quinque millibus passuum distat, in quo mortales universi odio auri cúmunt hoc genus metallum, et abjiciunt in terrarum profunda, ne polluti usu ejus avaritia corrumpant æquitatem. Hic inconstantissimus est mensurarum modus; nec immerito, quum aliæ circa Persidem nationes schúnis, aliæ parasangis, aliæ incomperta disciplina terras metiantur, et incertam fidem faciat mensuræ ratio discors.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License