IV. Sardinia. In ea de solifuga, et herba Sardonia.
Sardinia quoque, quam apud Timæum SandaliÇtin legimus, 'Ixnoèsan apud Crispum,
in quo mari sita sit, quos incolarum auctores habeat, satis celebre est. Nihil
ergo attinet dicere, ut Sardus Hercule, Norax Mercurio, procreati, quum alter a
Libya, alter ab usque Tartesso Hispaniæ, in hosce fines permeavissent, a Sardo
terra, a Norace Noræ oppido nomen datum. Mox Aristæum regnando his proximum in
urbe Caralis, quam condiderat ipse, conjuncto populo utriusque sanguinis,
sejuges usque ad se gentes ad unum morem conjugasse, imperium ex insolentia
nihil aspernatas.
Sed ut hæc et Iolaum, qui ad id locorum agros ibi insedit, præterea et
Ilienses, et Locrenses transeamus, Sardinia est quidem absque serpentibus, sed
quod aliis locis serpens, hoc solifuga Sardis agris. Animal perexiguum, qua
aranei forma, solifuga dicta, quod solem fugiat. In metallis argentariis
plurima est: nam solum illud argenti dives est. Occultim reptat, et per
imprudentiam supersedentibus pestem facit. Huic incommodo accedit et herba
Sardonia, quæ in defluviis fontaneis provenit justo largius. Ea si edulio
fuerit nescientibus, nervos contrahit, rictu diducit ora, ut, qui mortem
oppetunt, facie ridentium intereant. Contra quidquid aquarum est, varie
commodis servit. Stagna pisculentissima, hibernæ pluviæ in æstivam penuriam
reservantur: nam homo Sardus opem plurimam de imbrido cœlo habet. Hoc
collectaneum depascitur, ut sufficiat usui, ubi defecerint scaturigines.
Fontes calidi et salubres aliquot locis effervescunt, qui medelas afferunt, aut
solidant ossa fracta, aut abolent a solifugis insertum venenum, aut etiam
ocularias dissipant ægritudines; sed qui oculis medentur, et coarguendis valent
furibus: nam quisquis sacramento raptum negat, lumina aquis attrectat: ubi
perjurium non est, cernit clarius; si perfidia abnuit, detegitur facinus
cæcitate, et captus oculis admissum tenebris fatetur.
|