Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Cius Iulius Solinus
De mirabilibus mundi

IntraText CT - Text

  • VIII.  [De Thessalia et Magnesia. Philippus oculum damnatus]
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VIII.  [De Thessalia et Magnesia. Philippus oculum damnatus]

Thessalia eadem est et Hæmonia, quam Homerus Argos Pelasgicon nominat; ubi genitus Hellen, a quo rege Hellenes nominati. Hujus a tergo Pieria ad Macedoniam protenditur, quæ devicta sub Macedonum venit jugum. Multa ibi oppida, multa flumina. De oppidis egregia sunt Phthia, Larissa Thessala, et Thebæ. De amnibus Peneus, qui præter Ossam Olympumque decurrens colle dextra lævaque molliter curvo, nemorosis convallibus Thessalica facit Tempe, undisque apertior Macedoniam ac Magnesiam interluens, in Thermæum sinum decidit. Thessaliæ sunt Pharsalici campi, in quibus civilium bellorum detonuerunt procellæ. Ac ne in montes notos eamus, Pindum et Othryn agitent, qui Lapitharum originem prosequuntur; Ossam, quos Centaurorum stabulis immorari juvat. Pelion autem nuptiale convivium Thetidis atque Pelei in tantum notitiæ obtulit, ut taceri de eo magis mirum sit.

In regione Magnesia Mothona oppidum situm est, quod quum obsideret Philippus Macedonis Magni pater, damnatus est oculum jactu sagittæ, quam jecerat Aster oppidanus inscriptam suo nomine, loco vulneris, nomine quem petebat. Populum istum callere arte sagittaria credere possumus vel de Philocteta, quoniam Melibœa in hoc pede computatur. Sed ne transeamus præsidium pœtarum, fons Libethrius et ipse Magnesiæ est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License