X. Thracia cum
moribus gentium. In ea de gruibus, de hirundinibus, de isthmo.
Nunc in Thraciam locus pergere, et ad validissimas Europæ gentes vela vertere:
quas qui sedulo experiri velint, non difficulter deprehendent, Thracibus
barbaris inesse contemptum vitæ ex quadam naturalis sapientiæ disciplina.
Concordant omnes ad interitum voluntarium, dum nonnulli eorum putant, obeuntium
animas reverti; alii non exstingui, sed beatas magis fieri. Apud plurimos
luctuosa sunt puerperia; denique recens natum fletu parens excipit;
contraversum læta sunt funera, adeo ut exemptos gaudi prosequantur. Uxorum
numero se viri jactitant, et honoris loco judicatur multiplex matrimonium. Quæ
feminæ tenaces sunt pudicitiæ, insiliunt defunctorum rogos conjugum, et, quod
maximum insigne ducunt castitatis, præcipites in flammas eunt. Nupturæ non
parentum arbitrio transeunt ad maritos, sed quæ præ aliis specie valent,
subhastari volunt, et licentia taxationis admissa, non moribus nubunt, sed
præmiis; quas formæ premit dedecus, dotibus emunt quibus conjungantur. Uterque
sexus epulantes focos ambiunt, herbarum, quas habent, semine ignibus
superjacto; cujus nidore perculsi, pro lætitia habent imitari ebrietatem sensibus
sauciatis. De ritu ista sunt; de locis et populis, quæ sequuntur.
Strymonem accolunt dextro latere Denselatæ; Bessorum quoque multa nomina ad
usque Nestum amnem, qui radices Pangæi circumfluit. Hebrum Odrysarum solum
fundit, qui fluvius excurrit inter Priantas, Doloncos, Thynos, Corpilos,
aliosque barbaros tangit, et Ciconas. Deinde Hæmus sex millibus passuum arduus,
cujus aversa Mœsi, Getæ, Sarmatæ, Scythæ, et plurimæ insidunt nationes.
Ponticum litus Sithonia gens obtinet, quæ nato ibi Orpheo vate inter principes
judicatur: quem sive sacrorum, sive cantuum, secreta in Sperchivo promontorio
agitasse tradunt. Deinde stagnum Bistonium. Nec longe regio Maronea, in qua
Tirida oppidum fuit, equorum Diomedis stabulum; sed cessit ævo, solumque turris
vestigium adhuc durat. Inde non procul urbs Abdera, quam Diomedis soror et
condidit, et a se sic vocavit. Mox
Democriti domus physici; ac, si verum rimere, ideo nobilior. Hanc Abderam,
olympiade prima et tricesima senio collapsam, Clazomenii ex Asia ad majorem
faciem restitutam, oblitteratis quæ præcesserant, nomini suo vindicaverunt.
Locum Doriscon illustrem reddidit Xerxis adventus, quod ibi recoluit militis
sui numerum. Polydori tumulum ostendit Aenus in parte, quam aratores Scythæ
celebrant.
Quondam urbem Geraniam, Cathizon barbari vocant: unde a gruibus Pygmæos ferunt
pulsos. Manifestum sane est, in septentrionalem plagam hieme grues
frequentissimas convolare. Nec piguerit meminisse, quatenus expeditiones suas
dirigant. Sub quodam militiæ eunt signo, et ne pergentibus ad destinata vis
flatuum renitatur, arenas devorant, sublatisque lapillulis ad moderatam
gravitatem saburrantur. Tunc contendunt in altissima, ut de excelsiori specula
metentur quas petant terras. Fidens meatu præit catervas; volatus desidiam
castigat voce, quæ cogit agmen; ea ubi obraucata est, succedit alia. Pontum
transituræ angustias captant; et quidem eas, nam promptum est oculis
deprehendere, quæ inter Tauricam sunt et Paphlagoniam, id est inter Carambim,
et Krioè m¡tvpon. Quum contra medium alveum adventasse se sciunt, scrupulorum
sarcina pedes liberant: ita nautæ prodiderunt, compluti sæpe ex illo casu imbre
saxatili. Arenas non prius revomunt, quam securæ sedis suæ fuerint. Concors
cura omnium pro fatigatis adeo, ut si quæ defecerint, congruant universæ,
lassatasque sustollant, usque dum vires otio reciperentur. Nec in terra cura segnior. Excubias nocte
dividunt, ut exsomnis sit decima quæque. Vigiles ponduscula digitis
amplectuntur, quæ, si forte exciderint, somnum coarguant. Quod cavendum
erit, clangore indicant. Ætatem in illis prodit color: nigrescunt senectute.
Veniamus ad promontorium Ceras Chryseon Byzantio oppido nobile, antea Lygos
dictum: quod a Dyrrachio abest septingentis undecim millibus passuum: tantum
enim patet inter Adriaticum mare et Propontidem.
In Ceniensi regione non longe a Flaviopoli colonia Bizye oppidum, quondam arx
Terei regis, invisum hirundinibus, et deinceps alitibus illis inaccessum:
quanquam et Thebas, quod illa mœnia sæpius capta sint, negentur subire. Nam inter cetera habere illas quiddam
præscium, inde noscitur quod lapsura non petunt culmina, et aspernantur
peritura quoquo modo tecta. Minime certe a diris avibus impetuntur, nec unquam
præda sunt, ut sacræ. Cibos non sumunt resistentes, sed in ære capiunt escas,
et hauriunt.
Alter Isthmos in Thracia est similibus angustiis, et pari latitudine arcti
maris, cujus litora urbes utrinque secus ostentant. Propontidis oram insignit
Pactye, Melanem sinum Cardia: quod in cordis faciem sita sit, dicta Cardia est.
Omnis Hellespontus stringitur in stadia septem, quibus ab Europa Asiaticam
plagam vindicat. Hic quoque urbes duæ, Abydos Asiæ est, Sestos Europæ. Deinde
contraria inter se promontoria: Mastusia Cherronesi, ubi finitur Europee sinus
tertius, Sigeum Asiæ, in quo tumulus est Cynossema dictus, Hecubæ sepulcrum, et
turris Protesilai delubro data. Finibus Thraciæ a septentrione Ister
obtenditur, ab oriente Pontus ac Propontis, a meridie Ægæum mare.
|