XI. Claræ insulæ, et in insulis clara. In Creta herba alimos, animal
phalangium, lapis Idæus dactylus. In Carysto aves Carystiæ, item carbasum. In
Delo tempora diluviorum, et aves coturnices.
Inter Tenedum et Chium, qua Ægæus sinus panditur, ab dextera Antandrum
navigantibus saxum est: hoc enim verius quam insula meruit cognominari. ld
quoniam visentibus procul capræ simile creditur, quam Græce aäga nuncupant,
Ægæus sinus dictus est. A Phalario Corcyræ promontorio ad navis effigiem
scopulus eminet, in quem transfiguratam Ulyxis navem crediderunt. Cytheræ, quæ
a Malea abest quinque millibus passuum, Porphyris antea nomen fuit.
Pronius est Cretam dicere, quam absolvere in quo mari jaceat. Ita enim
circumflui illius nomina Græci permiscuerunt, ut dum aliis alia inferunt, pæne
oblimaverint universa. Quantam potest tamen in designando operam locabimus, ne
quid hæreat sub ancipiti. Inter ortum porrigitur et occasum tractu longissimo,
hinc Græcia, inde Cyrenis objacentibus: a septentrione Ægæis et suis, id est
Creticis æstibus verberatur: ab austro Libycis undis perfunditur et Ægyptiis,
non stipata centum urbibus, sicut perhibent qui prodige lingua largiti sunt,
sed magnis et ambitiosis oppidis: quorum principatus est penes Gortynam,
Cydoneam, Gnoson, Therapnas, Cylisson. Dosiades eam a Crete nympha Hesperidos
filia, Anaximander a Crete rege Curetum, Crates Aeriam prius dictam, mox
Curetin, nonnulli etiam a temperie cœli Mak‹rvn n°son appellatam prodiderunt. Prima mari
potuit remis et sagittis. Prima
litteris jura junxit. Pyrrho repertore equestres turmas prima docuit lascivas
vertigines implicare: ex qua disciplina bellicæ rei ratio convaluit. Studium
musicum inde cœptum, quum Idæi Dactyli modulos crepitu ac tinnitu æris
deprehensos in versificum ordinem transtulissent. Albet jugis montium
Dictynnæi et Cadisti, qui ita excandescunt, ut eminus navigantes magis putent
nubila. Præter ceteros Ida est, qui ante solis ortum solem videt. Varro, in
opere quod de litoralibus est, etiam suis temporibus affirmat sepulcrum Jovis
ibi visitatum. Cretes Dianam
religiosissime venerantur, Britomarten gentiliter nominantes, quod sermone
nostro sonat virginem dulcem. Ædem numinis præterquam nudus vestigia nullus
licito ingreditur. Ea ædes ostentat manus Dædali. Gortynam amnis Lethæus
præterfluit, quo Europam tauri dorso Gortyni ferunt vectitatam. Idem Gortyni et
Atymnum colunt, Europæ fratrem: ita enim memorant. Videtur hic, et occurrit,
sed die jam vesperato augustiori se facie visendum offerens. Gnosii Minervam
civem deam numerant, primumque apud se fruges satas audacter cum Atticis
contendunt. Ager Creticus silvestrium caprarum copiosus est, cervo eget. Lupos,
vulpes, aliaque quadrupedum noxia nusquam educat. Serpens nulla, larga vitis,
mira soli indulgentia, arborarii proventus abundantes: nam in hujus tantum
insula: parte repullulant cæsæ cupressi.
Herba Ílimow dicitur; ea admorsa diurnam fament prohibet; proinde et hæc
Cretica est. Sphalangion, aranei genus est; si nisum quæras, nulla vis est; si
potestatem, ictum hominem veneno interficit. Lapis quoque Idæus dactylus
dicitur insulæ isti familiaris, coloris ferrei, humano pollici similis. Avem
noctuam Creta non habet; et si invehatur, emoritur.
Carystos aquas calentes habet, Hellopias vocant; et Carystias aves, quæ flammas
impune involant; carbasa etiam, quæ inter ignes valent. Calchis eadem habita est
apud priscos, ut Callidemus auctor est, ære ibi primum reperto. Titanas in ea
antiquissime regnasse ostendunt ritus religionum. Briareo enim rem divinam
Carystii faciunt, sicut Ægæoni Calchidenses: nam omnis ferme Eubœa Titanum fuit
regnum.
Cycladas autumant inde dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo projectæ,
in orbem tamen circa Delum sitæ sunt (et orbem kæklon Graii loquuntur). Ios Homeri tumulo ceteras antecedit.
Meminisse hoc loco par est, post primum diluvium Ogygi temporibus notatum, quun
novem et amplius mensibus diem continua nox inumbrasset, Delon ante omnes
terras radiis solis illuminatam, sortitamque ex eo nomen, quod prima reddita
foret visibus. Inter Ogygum sane et Deucalionem medium ævum sexcentis
annis datur. Eadem est Ortygia, quæ clarissima in Cycladum numero multifarie
traditur; nunc Asteria a cultura Apollinis; nunc a venatibus Lagia, vel
Cynetho; Pyrpile etiam, quoniam et ignitabula ibi et ignis inventa sunt. In hac
primum visæ coturnices aves, quas ortygas Græci vocant. Has easdem in Latonæ
tutela æstimant constitutas. Nec semper apparent. Adveniendi habent tempora,
æstate depulsa, Quum maria tranant, impetus differunt, et metu spatii
longioris, vires suas nutriunt tarditate. Ubi terram persentiscunt, cœunt
catervatim, deinde globatæ vehementius properant; quæ festinatio plerumque
exitium portat navigantibus: accidit enim in noctibus, ut vela incidant, et
præponderatis sinibus alveos vertant. Austro nunquam exeunt: nam metuunt vim
flatus tumidioris. Plurimum se aquilonibus credunt, ut corpora pinguiuscula
atque eo tarda, facilius provehat siccior et vehementior spiritus. Ortygometra
dicitur, quæ gregem ductitat; eam terræ proximantem accipiter speculatus rapit,
ac propterea opera est universis ut sollicitent ducem generis externi, per quem
frustrentur prima discrimina. Cibos gratissimos habent semina venenorum: quam
ob causam eam damnavere prudentium mensæ. Solum hoc animal
præter hominem morbum patitur comitialem.
|