ERASMVS ROT. THOMAE MORO SVO S.
D.
Superioribus diebus cum me ex
Italia in Angliam recepissem, ne totum hoc tempus quo equo fuit insidendum amusois
et illitteratis fabulis tereretur, malui mecum aliquoties uel de communibus
studiis nostris aliquid agitare, uel amicorum, quos hic ut doctissimos ita et
suauissimos reliqueram, recordatione frui. Inter hos tu, mi More, uel in primis
occurrebas; cuius equidem absentis absens memoria non aliter frui solebam quam
presentis presens consuetudine consueueram; qua dispeream si quid unquam in
uita contigit mellitius. Ergo quoniam omnino aliquid agendum duxi, et id tempus
ad seriam commentationem parum uidebatur accommodatum, uisum est Moriae
Encomium ludere.
Que Pallas istuc tibi misit in
mentem? inquies. Primum admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam ad
Moriae uocabulum accedit quam es ipse a re alienus; es autem uel omnium
suffragiis alienissimus. Deinde suspicabar hunc ingenii nostri lusum tibi
precipue probatum iri, propterea quod soleas huius generis iocis, hoc est nec
indoctis, ni fallor, nec usquequaque insulsis, impendio delectari, et omnino in
communi mortalium uita Democritum quendam agere. Quanquam tu quidem, ut pro
singulari quadam ingenii tui perspicacitate longe lateque a uulgo dissentire
soles, ita pro incredibili morum suauitate facilitateque cum omnibus omnium
horarum hominem agere et potes et gaudes. Hanc igitur declamatiunculam non
solum lubens accipies ceu mnemosunon tui sodalis, uerum etiam tuendam
suscipies, utpote tibi dicatam iamque tuam non meam.
Etenim non deerunt fortasse
uitilitigatores, qui calum nientur partim leuiores esse nugas quam ut theologum
deceant, partim mordaciores quam ut Christiane conueniant modestie; nosque
clamitabunt ueterem comediam aut Lucianum quempiam referre atque omnia mordicus
arripere. Verum quos argumenti leuitas et ludicrum offendit, cogitent uelim non
meum hoc exemplum esse, sed idem iam olim a magnis auctoribus factitatum; cum
ante tot secula Batrachomuomachian luserit Homerus, Maro Culicem et
Moretum, Nucem Ouidius; cum Busyriden laudarit Polycrates et huius castigator
Isocrates, iniustitiam Glauco, Thersiten et quartanam febrim Fauorinus,
caluitiem Synesius, muscam et parasiticam Lucianus; cum Seneca Claudii luserit apotheôsin,
Plutarchus Grylli cum Ulysse dialogum, Lucianus et Apuleius Asinum, et nescio
quis Grunnii Coro cottae porcelli testamentum, cuius et diuus meminit
Hieronymus Proinde, si uidebitur, fingant isti me laterunculis in terim animi
causa lusisse, aut si malint equitasse in arundine longa. Nam que tandem est
iniquitas, cum omni uite insti tuto suos lusus concedamus, studiis nullum
omnino lusum permittere, maxime si nuge seria ducant, atque ita tractentur
ludicra ut ex his aliquanto plus frugis referat lector non omnino naris obese,
quam ex quorundam tetricis ac splendidis argumentis? ueluti cum alius diu
consarcinata oratione rhetoricen aut philosophiam laudat, alius principis
alicuius laudes describit, alius ad bellum aduersus Turcas mouendum adhortatur,
alius futura predicit. alius nouas de lana caprina comminiscitur questiunculas.
Vt enim nihil nugacius quam seria nugatorie tractare, ita nihil festiuius quam
ita tractare nugas ut nihil minus quam nugatus fuisse uidearis. De me quidem
aliorum erit iudicium; tamet si, nisi plane me fallit philautia,
Stulticiam laudauimus, sed non omnino stulte.
Iam uero ut de mordacitatis
cauillatione respondeam, semper hec ingeniis libertas permissa fuit, ut in
communem hominum uitam salibus luderent impune, modo ne licentia exiret in
rabiem. Quo magis admiror his
temporibus aurium delicias que nihil iam fere nisi solennes titulos ferre
possunt. Porro nonnullos adeo prepostere religiosos uideas, ut uel grauissima
in Christum conuicia ferant citius quam pontificem aut principem leuissimo ioco
aspergi, presertim si quid pros ta alphita id est ad questum, attinet.
At enim qui uitas hominum ita taxat ut neminem omnino perstringat nominatim,
queso utrum is mordere uidetur an docere potius ac monere? Alioqui quot obsecro
nominibus ipse me taxo? Preterea qui nullum hominum genus pretermittit, is nulli
homini, uiciis omnibus iratus uidetur. Ergo si quis extiterit qui sese lesum
clamabit, is aut conscientiam prodet suam aut certe metum. Lusit hoc in genere
multo liberius ac mordacius diuus Hieronymus, ne nominibus quidem ali quoties
parcens. Nos preterquam quod a nominibus in to tum abstinemus, ita preterea
stilum temperauimus ut cordatus lector facile sit intellecturus nos uoluptatem
magis quam morsum quesisse. Neque enim ad Iuuenalis exemplum occultam illam
scelerum sentinam usquam mouimus, et ridenda magis quam foeda recensere
studuimus. Tum si quis est quem nec ista placare possunt, is saltem illud
meminerit, pulchrum esse a Stulticia uituperari; quam cum loquentem fecerimus,
decoro persone seruiendum fuit. Sed quid ego hec tibi, patrono tam singulari ut
causas etiam non optimas optime tamen tueri possis? Vale, disertissime More, et
Moriam tuam gnauiter defende.
Ex Rure Quinto Idus Iunias, [AN.
MDVII].
|