35.
Rursum inter homines, idiotas
multis partibus anteponit doctis ac magnis, et Gryllus ille non paulo plus
sapuit, quam polumêtis Odusseus, qui maluerit in hara grunnire, quam cum
illo tot miseris obiici casibus. Ab his mihi non dissentire videtur Homerus
nugarum pater, qui cum mortales omnes subinde deilous kai mochthêrous
appellat, tum Ulyssem illum suum sapientis exemplar, saepenumero dustênon
vocat, Paridem nusquam, nec Aiacem, nec Achillem. Quamobrem id tandem? Nisi quod ille vafer et
artifex nihil non Palladis consilio agebat, nimiumque sapiebat, a naturae ductu
quam longissime recedens? Ut igitur inter mortales, ii longissime absunt a
felicitate, qui sapientiae student, nimirum hoc ipso bis stulti, quod homines
nati cum sint, tamen obliti conditionis suae Deorum immortalium vitam
affectant, et Gigantum exemplo, disciplinarum machinis, naturae bellum
inferunt, ita quam minime miseri videntur ii, qui ad brutorum ingenium
stultitiamque quam proxime accedunt, neque quidquam ultra hominem moliuntur.
Age experiamur num hoc quoque non Stoicis enthymematis, sed crasso quopiam
exemplo queamus ostendere. Ac per Deos immortales, est ne quidquam felicius
isto hominum genere, quos vulgo moriones, stultos, fatuos, ac bliteos
appellant, pulcerrimis, ut equidem opinor, cognominibus? Rem dicam prima fronte stultam fortassis atque absurdam,
sed tamen unam multo verissimam. Principio vacant mortis metu, non mediocri,
per Iovem, malo. Vacant
conscientiae carnificina. Non
territantur Manium fabulamentis. Non expavescunt spectris ac lemuribus, non
torquentur metu impendentium malorum, non spe futurorum bonorum distenduntur.
In summa, non dilacerantur millibus curarum, quibus haec vita obnoxia est. Non
pudescunt, non verentur, non ambiunt, non invident, non amant. Denique si
propius etiam ad brutorum animantium insipientiam, accesserint, ne peccant
quidem, auctoribus theologis. Hic mihi iam expendas velim, stultissime sapiens,
quot undique sollicitudinibus noctes diesque discrucietur animus tuus, congeras
in unum acervum universa vitae tuae incommoda, atque ita demum intelliges,
quantis malis meos fatuos subduxerim. Adde huc, quod non solum ipsi perpetuo
gaudent, ludunt, cantillant, rident, verum etiam caeteris omnibus quocumque
sese verterint, voluptatem, iocum, lusum, risumque adferunt, velut in hoc ipsum
a Deorum indulgentia dati, ut humanae vitae tristitiam exhilararent. Unde fit, ut cum aliis in alios
varius sit affectus, hos omnes ex aequo tamquam suos agnoscant, expetant,
pascant, foveant, complectantur, succurrant, si quid acciderit: impune
permittant, quidquid vel dixerint, vel fecerint. Adeoque nemo, illis nocere cupit, ut ferae quoque
belluae ab illorum iniuria temperent, sensu quodam innocentiae naturali. Sunt enim vere sacri Diis, praecipue mihi,
ideoque non iniuria hunc honorem omnes illis habent.
|