36.
Quid quod summis etiam regibus
adeo sunt in delitiis, ut nonnulli sine his neque prandere, nec ingredi, nec
omnino vel horam durare possint. Neque vero paullo intervallo hos bliteos suis
illis tetricis sophis anteponunt, quos tamen ipsos aliquot honoris gratia solent
alere. Cur autem ante ponant, nec obscurum arbitror nec mirum videri debet, cum
sapientes illi nil nisi triste soleant adferre principibus, suaque doctrina
freti, non vereantur aliquoties auriculas teneras mordaci radere vero. Moriones
autem id praestent, quod unum undecumque principes modis omnibus aucupantur,
iocos, risus, cachinnos, delitias. Iam accipite et hanc non aspernandam
stultorum dotem, quod soli simpli ces ac veridici sunt. Quid autem veritate
laudatius? Quamquam enim Alcibiadeum apud Platonem proverbium, veri tatem vino
pueritiaeque tribuit, tamen omnis ea laus mihi peculiariter debetur, vel
Euripide teste, cuius exstat illud celebre de nobis dictum, môra gar môros
legei. Fatuus quidquid habet in pectore, id et vultu prae se fert, et ora
tione promit. At sapientum sunt duae illae linguae, ut idem meminit Euripides,
quarum altera verum dicunt, altera, quae pro tempore iudicarint opportuna.
Horum est nigrum in candida vertere, et eodem ex ore frigidum pariter et
calidum efflare, longeque aliud conditum habere in pectore, aliud sermone
fingere. Porro in tanta
felicitate, tamen hoc nomine principes mihi videntur infelicissimi, quod deest,
a quo verum audiant, et assentatores pro amicis ha bere coguntur. Sed abhorrent
a vero principum aures, dixerit aliquis et hac ipsa de causa, sapientes istos
fugitant, quod vereantur ne quis forte liberior exsistat, qui vera magis, quam
iucunda loqui audeat. Ita
quidem res habet, invisa regibus veritas. Sed tamen hoc ipsum mire in fatuis
meis usu venit, ut non vera modo, verum etiam aperta convitia cum voluptate
audiantur, adeo ut idem dictum, quod si a sapientis ore proficiscatur, capitale
fuerat futurum: a morione profectum, incredibilem voluptatem pariat. Habet enim
genuinam quamdam delectandi vim veritas, si nihil accedat quod offendat: verum
id quidem solis fatuis Dii dederunt. Iisdem ferme de causis hoc hominum genere
mulieres gaudere solent impensius, utpote ad voluptatem et nugas natura
propensiores. Proinde quidquid cum huiusmodi factitarint, etiamsi nonnumquam
serium nimis, illae tamen iocum ac lusum interpretantur, ut est ingeniosus,
praesertim ad praetexenda commissa sua, sexus ille.
|