38.
At hic rursus obganniunt mihi, hoi
ek tês stôas (!) batrachoi. 'Nihil', inquiunt, 'miserius insania'.
Sed insignis stultitia, vel insaniae proxima est, vel ipsa potius insa nia.
Quid enim aliud est insanire, quam errare animo? Sed isti tota errant via. Age, hunc quoque syllogismum
dissipemus, Musis bene fortunantibus. Argute quidem isti, verum quemadmodum apud Platonem docet Socrates, ex una
Venere secta duas, et ex uno Cupidine dissecto duos faciens, itidem et istos
Dialecticos decebat insaniam ab insania distinguere, si modo ipsi sani videri
vellent. Neque enim protinus omnis insania calamitosa est. Alioqui non dixisset
Horatius: 'An me ludit amabilis insania': Neque Plato poetarum, vatum, et amantium
furorem inter praecipua vitae bona collocasset nec vates illa laborem Aeneae
vocasset insanuma. Verum est duplex insaniae genus: alterum quod ab inferis
dirae ultrices submittunt, quoties immissis anguibus, vel ardorem belli, vel
inexplebilem auri sitim, vel dedecorosum ac nefarium amorem, vel parricidium,
incestum, sacrilegium, aut aliam id genus pestem aliquam in pectora mortalium
invehunt, sive cum nocentem et conscium animum, Furiis ac terriculorum facibus
agunt. Est alterum huic longe
dissimile, quod videlicet a me proficiscitur, omnium maxime exoptandum. Id
accidit quoties iucundus quidam mentis error simul et anxiis illis curis animum
liberat, et multiiuga voluptate delibutum reddit. Atqui hunc mentis errorem ceu
magnum quoddam Deorum munus, ad Atticum scribens, optat Cicero, nimirum, quo
tantorum malorum sensu carere posset. Neque perperam sensit Argivus ille, qui
hactenus insaniebat, ut totos dies solus desideret in theatro, ridens,
plaudens, gaudens, quod crederet illic miras agi tragoedias, cum nihil omnino
ageretur, cum in caeteris vitae officiis probe sese gereret: 'iucundus amicis,
comis in uxorem, posset qui ignoscere servis. Et signo laesae non insanire lagenae'. Hunc ubi
cognatorum opera datis pharmacis morbo levasset, sibique iam totus esset
redditus, hunc in modum cum amicis expostulans: 'Pol, me occidistis, amici, non
servastis', ait, 'cui sic extorta voluptas. Et demptus per vim mentis gratissimus error'. Et
merito quidem: errabant enim ipsi, atque elleboro magis opus habebant, qui tam felicem
ac iucundam insaniam, ceu malum aliquod, existimaquoties foedum illum cornuum
cantum audierint, quoties rent potionibus expellendam. Quamquam illud equidem
nondum statui, num quivis sensus, aut mentis error, insa niae nomine sit
appellandus. Neque enim si cui lippienti mulus asinus esse videatur: aut si
quis indoctum carmen veluti doctissimum admiretur, is continuo videbitur
insanire. Verum si quis non sensu tantum, sed animi iudicio fallatur, idque
praeter usitatum morem ac perpetuo, is demum insaniae censebitur affinis esse,
veluti si quis quoties asinum audierit rudentem, arbitretur sese miros
symphoniscos audire, aut si quis pauperculus, infimi loco natus, Croesum
Lydorum regem esse se credat. Sed hoc insaniae genus, si, quemadmodum fere sit,
vergat ad voluptatem, non mediocrem delectationem adfert tum iis, qui eo
tenentur, tum illis, quibus est hoc animadversum, nec tamen eodem insaniunt.
Nam haec insaniae species multo latius patet, quam vulgus hominum intelligit.
Sed vicissim insanus insanum ridet, ac mutuam sibi voluptatem invicem
ministrant. Neque raro fieri videbitis, ut maior insanus, vehementius rideat
minorem.
|