39.
Verum hoc quisque felicior, quo
pluribus desipit modis, Stultitia iudice, modo in eo genere insaniae maneat,
quod nobis est peculiare, quod quidem usque adeo late patet, ut haud sciam, an
ex universa mortalium summa quempiam liceat reperire, qui omnibus horis sapiat,
quique non aliquo insaniae genere teneatur. Quamquam hoc tantum interest qui
cucurbitam cum videt, mulierem esse credit, huic insano nomen ponunt, propterea
quod per paucis id usu veniat. Verum ubi quis uxorem suam, quam cum multis
habet communem, eam plusquam Penelopen esse deierat, sibique maiorem in modum
plaudit, feliciter errans, hunc nullus insanum appellat, propterea quod passim
maritis hoc accidere videant. Ad hunc ordinem pertinent et isti, qui prae venatu ferarum omnia
contemnunt, atque incredibilem animi voluptatem percipere se praedicant, canum
eiulatus. Opinor etiam cum excrementa canum odorantur, illis cinnamomum videri.
Deinde quae suavitas, quoties fera lanianda est? Tauros et verveces humili
plebi laniare licet, feram nisi a generoso secari nefas. Is nudo capite,
inflexis genibus, gladio ad id destinato, neque enim quovis idem facere fas
est, certis gestibus, certa membra, certo ordine religiose secat. Miratur
interim perinde ut in re nova, circumstans tacita turba, tametsi spectaculum
hoc plus millies viderit. Porro cui contigerit e bellua nonnihil gustare, is
vero existimat sibi non parum nobilitatis accedere. Itaque cum isti assidua
ferarum insectatione atque esu, nihil aliud assequantur, nisi ut ipsi
propemodum in feras degenerent, tamen interea regiam vitam agere se putant. Est
his simillimum genus eorum, qui insatiabili aedificandi studio flagrant, nunc
rotunda quadratis, nunc, quadrata rotundis permutantes. Neque vero finis ullus,
neque modus, donec ad extremam redactis inopiam, nec ubi habitent, nec quid
edant, supersit. Quid tum postea? Interim annos aliquot summa cum voluptate
peregerunt. Ad quos mihi quidem proxime videntur accedere, qui novis et arcanis
artibus, rerum species vertere moliuntur, ac terra marique quintam quamdam
essentiam venantur. Hos adeo lactat mellita spes, ut neque laborum, neque
impensarum umquam pigeat, miroque ingenio semper aliquid excogitant, quo sese
denuo fallant, sibique ipsis gratam faciant imposturam, donec absumtis omnibus,
non sit quo iam fornaculam instruant. Non desinunt tamen iucunda somniare
somnia, caeteros pro viribus ad eamdem felicitatem animantes. Cumque iam
prorsus omni spe destituuntur, superest tamen una sententia, abunde magnum
solatium: 'In magnis et voluisse sat est'. Ac tum vitae brevitatem incusant, ut
quae magnitudini negotii non suffecerit. Porro aleatores nonnihil addubito num
in nostrum collegium sint admittendi. Sed tamen stultum omnino ridiculumque
spectaculum est, quoties videmus nonnullos usque adeo addictos, ut simul atque
strepitum talorum audierint, protinus illis cor saliat, palpitetque. Deinde cum
semper illiciente vincendi spe omnium facultatum naufragium fecerint, in aleae
scopulum illisa nave, non paulo formidabiliorem Malea, vixque nudi emerserint,
quosvis potius fraudant quam victorem, ne scilicet viri parum graves habeantur.
Quid cum senes iam et
caecutientes, vitreis etiam oculis lusitant? Postremo cum iam iusta chiragra contudit
articulos, vicarium etiam mercede conducunt, qui pro se talos in pyrgum mittat?
Suavis quidem res, nisi quod hic ludus plerumque solet in rabiem evadere,
iamque ad Furias, non ad me pertinere.
|