40.
Caeterum illud hominum genus haud
dubie totum est nostrae farinae qui miraculis ac prodigiosis gaudent mendaciis,
vel audiendis vel narrandis. Nec ulla satietas talium fabularum, cum portentosa
quaedam, de spectris, de lemuribus, de larvis, de inferis, de id genus millibus
miraculorum commemorantur: quae quo longius absunt a vero, hoc et creduntur
lubentius et iucundiore pruritu titillant aures. Atque haec quidem non modo ad levandum horarum
taedium mire conducunt, verum etiam ad quaestum pertinent, praecipue sacrificis
et concionatoribus. His rursum adfines sunt ii, qui sibi stultam quidem, sed
tamen iucundam persuasionem induerunt, futurum, ut si ligneum, aut pictum
aliquem Polyphemum Christophorum adspexerint, eo die non sint perituri, aut qui
sculptam Barbaram praescriptis verbis salutarit, sit incolumis e praelio
rediturus, aut si quis Erasmum certis diebus, certis cereolis, certisque
preculis convenerit, brevi sit dives evasurus. Iam vero Georgium etiam Herculem invenerunt,
quemadmodum et Hippolytum alterum. Huius equum phaleris ac bullis
religiosissime adornatum tantum non adorant ac subinde novo quopiam munusculo
demerentur, per huius aeream galeam deierare plane regium habetur. Nam quid
dicam de iis, qui sibi fictis scelerum condonationibus, suavissime blandiuntur,
ac Purgatorii spatia veluti clepsydris metiuntur, saecula, annos, menses, dies,
horas, tamquam e tabula mathematica, citra ullum errorem dimetientes. Aut de
iis qui magicis quibusdam notulis ac preculis, quas pius aliquis impostor, vel
animi causa, vel ad quaestum excogitavit, freti nihil sibi non pollicentur,
opes, honores, voluptates, saturitates, valetudinem perpetuo prosperam, vitam
longaevam, senectam viridem, denique proximum Christo apud Superos consessum,
quem tamen nolint, nisi admodum sero contingere, hoc est, cum huius vitae
voluptates, invitos eos ac mordicus retinentes, tamen deseruerint, tum
succedant illae Coelitum delitiae. Hic mihi puta negociator aliquis aut miles,
aut iudex, abiecto ex tot rapinis unico nummulo, universam vitae Lernam semel
expurgatam putat, totque periuria, tot libidines, tot ebrietates, tot rixas,
tot caedes, tot imposturas, tot perfidias, tot proditiones existimat velut ex
pacto redimi, et ita redimi, ut iam liceat ad novum scelerum orbem de integro
reverti. Quid autem stultius iis, imo quid felicius, qui septem illis sacrorum
Psalmorum versiculis quotidie recitatis, plus quam summam felicitatem sibi
promittunt? Atque hos magicos versiculos Daemon quispiam, facetus quidem ille,
sed futilis magis quam callidus, Divo Bernardo creditur indicasse, sed arte
circumventus miser. Et haec tam stulta, ut me ipsam propemodum pudeat, tamen
approbantur, idque non a vulgo modo, verum etiam a religionis professoribus.
Quid iam, nonne eodem fere pertinet, cum singulae regiones suum aliquem
peculiarem vindicant Divum, cumque in singulos singula quaedam partiuntur,
singulis suos quosdam culturae ritus attribuunt, ut hic in dentium cruciatu
succurrat, ille parturientibus dexter adsit, alius rem furto sublatam
restituat, hic in naufragio prosper adfulgeat, ille gregem tueatur: atque item
de caeteris. Nam omnia percensere longissimum fuerit. Sunt qui singuli pluribus
in rebus valeant, praecipue Deipara Virgo, cui vulgus hominum plus prope tribuit
quam Filio.
|