41.
Verum ab his Divis quid tandem petunt homines nisi quod ad stultitiam
attinet? Agedum inter tot anathemata, quibus templorum quorumdam parietes
omnes, ac testudinem ipsam refertam conspicitis, vidistisne umquam qui stultitiam
effugerit, qui vel pilo sit factus sapientior? Alius enatavit incolumis. Alius ab hoste perfossus, vixit. Alius e praelio,
pugnantibus caeteris, non minus feliciter quam fortiter aufugit. Alius in
crucem subactus, favore Divi cuiuspiam furibus amici, decidit ut nonnullos
etiam male divitiis onustos pergeret exonerare. Alius perfracto carcere fugit. Alius irato medico
a febre revaluit. Alii potum venenum, alvo soluta, remedio non exitio fuit,
idque non admodum laeta uxore, quae operam et impensam luserit. Alius
everso plaustro, equos incolumes domum abegit. Alius oppressus ruina vixit. Alius a marito deprehensus elusit. Nullus pro
depulsa stultitia gratias agit. Adeo suavis quaedam res est nihil sapere, ut
omnia potius deprecentur mortales, quam Moriam. Sed quid ego hoc superstitionum
pelagus ingredior?
'Non mihi si linguae centum sint,
oraque centum,
Ferrea vox, omneis fatuorum
evolvere formas,
Omnia stultitiae percurrere
nomina possim'.
Usque adeo omnis omnium
Christianorum vita istiusmodi delirationibus undique scatet: quas ipsas tamen
Sacrifici non gravatim et admittunt et alunt, non ignari quantum hinc lucelli
soleat accrescere. Inter haec, si quis odiosus sapiens exoriatur, succinatque
id, quod res est, non male peribis, sibene vixeris: peccata redimis, si nummulo
addideris odium malefactorum, tum lacrymas, vigilias, precationes, ieiunia, ac
totam vitae rationem commutaris: Divus hic tibi favebit, si vitam illius
aemulaberis. Haec, inquam, atque id genus alia, si sapiens ille obganniat, vide
a quanta felicitate repente mortalium animos in quem tumultum retraxerit? Ad
hoc collegium pertinent, qui vivi qua funeris pompa velint efferri, tam
diligenter statuunt, ut nominatim etiam praescribant, quot taedas, quot
pullatos, quot cantores, quot luctus histriones velint adesse, perinde, quasi
futurum sit, ut aliquis huius spectaculi sensus ad ipsos sit rediturus, aut ut
pudescant defuncti, nisi cadaver magnifice defodiatur, haud alio studio, quam
si aediles creati, ludos aut epulum edere studeant.
|