42.
Equidem tametsi propero, tamen
haud possum istos silentio praetercurrere qui cum nihil ab infimo cerdone
differant, tamen inani nobilitatis titulo, mirum quam sibi blandiuntur. Alius
ad Aeneam, alius ad Brutum, alius ad Arcturum genus suum refert. Ostendunt undique sculptas et pictas maiorum
imagines. Numerant proavos atque atavos, et antiqua cognomina commemorant, cum
ipsi non multum absint a muta statua, pene iis ipsis, quae ostentant signis,
deteriores. Et tamen hac tam suavi Philautia felicem prorsum vitam agunt. Neque
desunt aeque stulti, qui hoc belluarum genus perinde ut Deos suspiciunt. Sed
quid ego de uno aut altero genere loquor, quasi vero non passim haec Philautia
plurimos ubique miris modis felicissimos efficiat. Cum hic quavis simia
deformior, sibi plane Nireus videtur? Alius simulatque treis lineas circinno
duxerit, prorsum Euclidem sese putat: hic ônos pros luran, et 'Quo
deterius, nec ille sonat, quo mordetur gallina marito', tamen alterum
Hermogenem esse se credit. Est autem illud longe suavissimum insaniae genus,
quo nonnulli, quidquid ulli suorum dotis adest, eo non aliter atque suo
gloriantur. Qualis erat ille bis beatus apud Senecam dives, qui narraturus historiolam
quampiam, servos ad manum habebat, qui nomina suggererent, non dubitaturus, vel
in pugilum certamen descendere, homo alioqui adeo imbecillus, ut vix viveret,
hac re fretus, quod multos haberet domi servos egregie robustos. Porro de
artium professoribus, quid attinet commemorare? quando peculiaris est horum
omnium Philautia, adeo ut reperias citius, qui velit agello paterno, quam
ingenio cedere, verum praecipue histrionum, cantorum, oratorum, ac poetarum,
quorum quo quisque est indoctior, hoc sibi placet insolentius, hoc sese magis
iactat, ac dilatat. Et inveniunt similes labra lactucas, imo quo quidque est
ineptius, hoc plures admiratores nanciscitur, ut pessima quaeque semper
plurimis arrident, propterea quod maxima pars hominum, ut diximus, Stultitiae
obnoxia est. Proinde si quis est imperitior, et sibi ipsi multo iucundior est,
et pluribus admirationi, quid est quod is veram eruditionem malit, primum magno
constaturam, deinde reddituram et putidiorem et timidiorem, postremo multo
paucioribus placituram?
|