43.
Iam vero video naturam, ut
singulis mortalibus suam, ita singulis nationibus, ac pene civitatibus communem
quamdam insevisse Philautiam: Atque hinc fieri, ut Britanni praeter alia,
formam, musicam, et lautas mensas proprie sibi vindicent. Scoti, nobilitate, et
Regiae affinitatis titulo, neque non dialecticis argutiis sibi blandiantur:
Galli morum civilitatem sibi sumant: Parisienses, Theologicae scientiae laudem
omnibus prope submotis, sibi peculiariter arrogent: Itali bonas litteras et
eloquentiam asserant: Atque hoc nomine sibi suavissime blandiantur omnes, quod
soli mortalium barbari non sint. Quo quidem in genere felicitatis, Romani primas tenent, ac veterem illam
Romam adhuc iucundissime somniant: Veneti nobilitatis opinione sunt felices.
Graeci tamquam disciplinarum auctores, veteribus illis laudatorum heroum
titulis sese venditant: Turcae totaque illa vere barbarorum colluvies etiam
religionis laudem sibi vindicat, Christianos perinde ut superstitiosos
irridens. At multo etiam suavius Iudaei etiamdum Messiam suum constanter
exspectant, ac Mosen suum, hodieque mordicus tenent: Hispani bellicam gloriam
nulli concedunt: Germani corporum proceritate, et magiae cognitione sibi
placent.
|