44.
Ac ne singula persequar, videtis,
opinor, quantum ubique voluptatis pariat singulis et universis mortalibus
Philautia, cui prope par est Assentatio soror. Nihil enim aliud Philautia, quam
cum quis ipse sibi palpatur. Idem si alteri facias, kolakia fuerit. At
hodie res quaedam infamis est adulatio, sed apud eos, qui rerum vocabulis
magis, quam rebus ipsis commoventur. Existimant cum adulatione fidem male
cohaerere: quod multo secus sese habere, vel brutorum animantium exemplis
poterant admoneri. Quid enim cane adulantius? At rursum quid fidelius? Quid sciuro blandius? At hoc quid est homini magis amicum? Nisi
forte vel asperi leones, vel immites tigres, vel irritabiles pardi magis ad
vitam hominum conducere videntur. Quamquam est omnino pernieiosa quaedam
adulatio, qua nonnulli perfidiosi et irrisores, miseros in perniciem adigunt.
Verum haec mea, ab ingenii benignitate, candoreque quodam proficiscitur,
multoque virtuti vicinior est, quam ea qua huic opponitur, asperitas, ac
morositas inconcinna, ut ait Horatius, gravisque. Haec deiectiores animos
erigit, demulcet tristes, exstimulat languentes, expergefacit stupidos,
aegrotos levat, feroces mollit, amores conciliat, conciliatos retinet.
Pueritiam ad capessenda studia litterarum allicit, senes exhilarat, principes
citra offensam sub imagine laudis, et admonet et docet. In summa, facit, ut
quisque sibi ipse sit iucundior et carior, quae quidem felicitatis pars est vel
praecipua. Quid autem officiosius, quam cum mutuum muli scabunt? Ut ne dicam
interim hanc esse magnam illius laudatae eloquentiae partem, maiorem Medicinae,
maximam Poetieae: denique hanc esse totius humanae consuetudinis mel et
condimentum.
|