45.
Sed falli, inquiunt, miserum est;
imo non falli, miserrimum. Nimium enim desipiunt, qui in rebus ipsis
felicitatem hominis sitam esse existimant. Ex opinionibus ea pendet: Nam rerum
humanarum tanta est obscuritas, varietasque, ut nihil dilucide sciri possit,
quemadmodum recte dictum est ab Academicis meis, inter philosophos quam minimum
insolentibus. Aut si quid
sciri potest, id non raro officit etiam vitae iucunditati. Postremo sic sculptus est hominis animus,
ut longe magis fucis, quam veris capiatur. Cuius rei si quis experimentum
expositum et obvium quaerat, conciones ac templa petat, in quibus si quid
serium narratur, dormitant, oscitant, nauseant omnes. Quod si clamator ille
(lapsa sum, declamator dicere volebam) ita ut saepe faciunt, anilem aliquam
fabellam exordiatur, expergiscuntur, eriguntur, inhiant omnes. Item si quis sit
Divus fabulosiur et poeticus, quod si exemplum requiris, finge huius generis
Georgium aut Christophorum, aut Barbaram, videbitis hunc longe religiosius
coli, quam Petrum, aut Paulum, aut ipsum etiam Christum. Verum haec non huius
sunt loci. Iam quanto minoris
constat haec felicitatis accessio? Quandoquidem res ipsas aliquoties magno
negotio pares oportet, vel levissimas, uti Grammaticen. At opinio facillime
sumitur. Quae tamen tantumdem, aut amplius etiam ad felicitatem conducat. Age
si quis putribus vescatur salsamentis, quorum alius nec odorem ferre possit, et
tamen huic ambrosiam sapiant, quaeso, quid interest ad felicitatem? Contra, si
acipenser alicui nauseam sapiat, quid referet ad vitae beatitudinem? Si cui sit
uxor egregie deformis, quae tamen marito, vel cum ipsa Venere certare posse
videatur, nonne perinde fuerit, ac si vere formosa foret? Si quis tabulam minio
lutoque male oblitam, suspectet, ac demiretur, persuasum habens, Apellis aut
Zeuxidis esse picturam, nonne felicior etiam fuerit eo, qui eorum artificum
manum magno emerit, fortassis minus ex eo spectaculo voluptatis percepturus?
Novi ego quemdam mei nominis, qui novae nuptae gemmas aliquot adulterinas dono
dedit, persuadens, ut erat facundus nugator, eas non modo veras ac nativas
esse, verum etiam singulari atque inaestimabili pretio. Quaeso, quid intererat
puellae, cum vitro non minus iucunde pasceret et oculos, et animum, nugas,
perinde ut eximium aliquem thesaurum, conditas apud sese servaret? Maritus
interim et sumptum effugiebat, et uxoris errore fruebatur, nec eam tamen sibi
minus habebat devinctam, quam si magno empta donasset. Num quid interesse
censetis inter eos, qui in specu illo Platonico variarum rerum umbras ac
simulacra demirantur, modo nihil desiderent, neque minus sibi placeant? et
sapientem illum qui specum egressus, veras res adspicit? Quod si Mycillo
Lucianico dives illud et aureum somnium perpetuo somniare licuisset, nihil erat
cur aliam optaret felicitatem. Aut nihil igitur interest, aut si quid interest,
potior etiam stultorum conditio. Primum quod iis sua felicitas minimo constat,
id est, sola persuasiuncula . Deinde, quod ea fruuntur cum plurimis communiter.
|