46.
Porro nullius boni iucunda sine
socio possessio. Quis enim nescit quanta sapientum paucitas, si modo quisquam
inveniatur? quamquam ex tot saeculis Graeci septem omnino numerant, quos
mehercle, si quis accuratius excutiat, dispeream, si vel semisapientem
inveniet, imo si vel trientem viri sapientis. Proinde cum inter multas Bacchi
laudes, illud habeatur, ut est primarium, quod animi curas eluat, idque ad
exiguum modo tempus, nam simulatque villum edormieris, protinus albis, ut
aiunt, quadrigis recurrunt animi molestiae: quanto meum beneficium cum plenius,
tum praesentius, quae perpetua quadam ebrietate, mentem gaudiis, delitiis,
tripudiis, expleo, idque nullo negotio? Neque quemquam omnino mortalem mei
muneris expertem esse sino, cum reliquae numinum dotes aliae ad alios
perveniant. Non ubivis nascitur generosum et lene merum, quod curas abigat,
quod cum spe divite manet. Paucis
contigit formae gratia, Veneris munus, paucioribus eloquentia, Mercurii donum.
Non ita multis obtigerunt opes, dextro Hercule. Imperium non cuivis
concedit Iupiter Homericus, Saepenumero Mavors neutris favet copiis. Complures ab Apollinis tripode tristes
discedunt. Saepe fulminat Saturnius. Phoebus aliquando iaculis pestem immittit. Neptunus plures exstinguit quam
servat. Ut interim Veioves istos, Plutones, Atas, Poenas, Febres, atque id
genus, non Deos, sed carnifices commemorem. Ego sum una illa Stultitia, quae omneis ex aequo
tam parata beneficentia complector.
|