48.
Atque si cui videor haec audacius
quam verius dicere, agedum paulisper ipsas hominum vitas inspiciamus, quo palam
fiat, et quantum mihi debeant, et quanti me faciant maximi pariter ac minimi.
At non quorumlibet vitam recensebimus, nam id quidem perlongum, verum insignium
tantum, unde reliquos facile sit aestimare. Quid enim attinet de vulgo,
plebeculaque commemorare, quae citra controversiam tota mea est? tot enim
undique Stultitiae formis abundat, tot in dies novas comminiscitur, ut nec
mille Democriti ad tantos risus suffecerint: quamquam illis ipsis Democritis
rursum alio Democrito foret opus. Quin etiam incredibile sit dictu, quos ludos,
quas delitias, homunculi quotidie praebeant Superis. Nam hi quidem horas illas
sobrias, et antemeridianas iurgiosis consultationibus, ac votis audiendis
impartiunt. Caeterum ubi iam nectare madent, neque lubet quidquam serium agere,
tum qua parte coelum quam maxime prominet, ibi consident ac pronis frontibus,
quid agitent homines speculantur. Nec est aliud spectaculum illis suavius. Deum
immortalem! quod theatrum est illud, quam varius stultorum tumultusa? Nam
ipsa nonnumquam in Deorum poeticorum ordinibus considere soleo. Hic deperit
mulierculam, et quo minus adamatur, hoc amat impotentius. Ille dotem ducit, non uxorem. Ille sponsam suam
prostituit. Alius zelotypus
velut Argus observat. Hic in luctu, papae, quam stulta dicit facitque?
conductis etiam velut histrionibus, qui luctus fabulam peragant. Ille flet ad
novercae tumulum. Hic quidquid undecumque potest corradere, id totum ventriculo
donat, paulo post fortiter esuriturus. Hic somno et otio nihil putat felicius. Sunt qui alienis obeundis negotiis sedulo
tumultuantur, sua negligunt. Est qui versuris, atque aere alieno divitem se esse putat, mox decocturus.
Alius nihil arbitratur felicius, quam si ipse pauper haeredem locupletet. Hic
ob exiguum, idque incertum lucellum, per omnia maria volitat, undis ac ventis
vitam committens, nulla pecunia reparabilem. Ille mavult bello divitias quaerere, quam tutum
otium exigere domi. Sunt qui
captandis orbis senibus, putant quam commodissime ad opes perveniri. Neque
desunt, qui idem malint deamandis beatis aniculis aucupari. Quorum utrique tum
demum egregiam de se voluptatem Diis spectatoribus praebent, cum ab iis ipsis,
quos captant, arte deluduntur. Est omnium stultissimum ac sordidissimum
negotiatorum genus, quippe qui rem omnium sordidissimam tractent, idque
sordidissimis rationibus, qui cum passim mentiantur, peierent, furentur,
fraudent, imponant, tamen omnium primos sese faciunt, propterea quod digitos
habeant auro revinctos. Nec desunt adulatores Fraterculi, qui mirentur istos,
ac venerabiles palam appellent, nimirum, ut ad ipsos aliqua male partorum
portiuncula redeat. Alibi videas Pythagoricos quosdam, quibus usque adeo omnia
videntur esse communia , ut quidquid usquam incustoditum nacti fuerint, id
velut haereditate obvenerit, aequo animo tollant. Sunt qui votis tantum divites
sunt, et iucunda quaedam sibi fingunt somnia, idque ad felicitatem satis esse
putant. Nonnulli foris divites haberi gaudent, domi gnaviter esuriunt. Hic
festinat quidquid habet profundere, ille per fas nefasque congerit. Hic
candidatus ambit populares honores, ille ad focum semet oblectat. Bona pars lites
numquam finiendas agitat, et hinc atque hinc certatim contendunt, ut
prorogatorem iudicem, et collusorem ditent advocatum. Hic rebus novandis
studet, ille magnum quiddam molitur. Est qui Hierosolymam, Romam, aut divum
Jacobum adeat, ubi nihil est illi negotii, domi relictis cum uxore liberis. In
summa, si mortalium innumerabiles tumultus, e Luna, quemadmodum Menippus olim,
despicias, putes te muscarum, aut culicum videre turbam inter se rixantium,
bellantium, insidiantium, rapientium, ludentium, lascivientium, nascentium,
cadentium, morientium. Neque satis credi potest, quos motus, quas tragoedias
ciat tantulum animalculum, tamque mox periturum. Nam aliquoties vel levis
belli, seu pestilentiae procella, multa simul millia rapit ac dissipat.
|