49.
Sed ipsa stultissima sim,
planeque digna, quam multis cachinnis rideat Democritus, si pergam popularium
stultitiarum, et insaniarum formas enumerare. Ad eos accingar, qui sapientiae
speciem inter mortales tenent, et aureum illum ramum, ut aiunt, aucupantur,
inter quos Grammatici primas tenent, genus hominum profecto, quo nihil
calamitosius, nihil afflictius, nihil aeque Diis invisum foret, nisi ego
miserrimae professionis incommoda dulci quodam insaniae genere mitigarem. Neque
enim pente katarais, id est, quinque tantum diris obnoxii sunt isti,
quemadmodum indicat epigramma Graecum, verum sexcentis, ut qui semper famelici,
sordidique in ludis illis suis, in ludis dixi, imo in phrontistêriois
vel pistrinis potius, ac carnificinis inter puerorum greges, consenescant
laboribus, obsurdescant clamoribus, foetore paedoreque contabescant, tamen meo
beneficio fit, ut sibi primi mortalium esse videantur. Adeo sibi placent, dum
pavidam turbam, minaci vultu voceque territant: dum ferulis, virgis, lorisque conscindunt
miseros, dumque modis omnibus suo arbitratu saeviunt, asinum illum Cumanum
imitantes. Interim sordes illae, merae munditiae videntur, paedor amaricinum
olet, miserrima illa servitus regnum esse putatur, ut tyrannidem suam nolint
cum Phalaridis aut Dionysii imperio commutare. Sed longe etiam feliciores sunt,
nova quadam doctrinae persuasione. Siquidem cum mera deliramenta pueris
inculcent, tamen, Dii boni, quem non illi Palaemonem, quem non Donatum prae
sese contemnunt? idque nescio quibus praestigiis mire efficiunt, ut stultis
materculis et idiotis patribus tales videantur, quales ipsi se faciunt. Iam
adde et hoc voluptatis genus, quoties istorum aliquis Anchisae matrem, aut
voculam vulgo incognitam, in putri quapiam charta deprehenderit, puta bubsequam,
bovinatorem aut manticulatorem, aut si quis vetusti saxi fragmentum, mutilis
notatum litteris, alicubi effoderit: O Iupiter, quae tum exsultatio, qui
triumphi, quae encomia, perinde quasi vel Africam devicerint, vel Babylonas
ceperint. Quid autem cum frigidissimos et insulsissimos versiculos suos passim
ostentant, neque desunt qui mirentur, iam plane Maronis animam in suum pectus
demigrasse credunt. At nihil omnium suavius, quam cum ipsi inter sese mutua
talione laudant ac mirantur, vicissimque scabunt. Quod si quis alius verbulo
lapsus sit, idque forte fortuna hic oculatior deprehenderit, Hêrakleis,
quae protinus tragoediae, quae digladiationes, quae convitia, quae invectivae? Male propitios habeam omneis Grammaticos,
si quid mentior. Novi quemdam polutechnotaton, graecum, latinum,
mathematicum, philosophum, medicum, kai tauta basilikon, iam
sexagenarium, qui caeteris rebus omissis, annis plus viginti se torquet ac
discrutiat in Grammatica, prorsus felicem se fore ratus, si tam diu liceat
vivere, donec certo statuat, quomodo distinguendae sint octo partes orationis,
quod hactenus nemo Graecorum aut Latinorum ad plenum praestare valuit. Perinde
quasi res sit bello quoque vindicanda, si quis coniunctionem facit dictionem ad
adverbiorum ius pertinentem. Et hac gratia, cum totidem sint grammaticae quot
grammatici, imo plures: quandoquidem Aldus meus unus, plus quinquies
grammaticam dedit, hic nullam omnino quantum vis barbare aut moleste scriptam
praetermittit, quam non evolvat, excutiatque: nemini non invidens, si quid
quantumlibet inepte moliatur in hoc genere, misere timens, ne quis forte
gloriam hanc praeripiat, et pereant tot annorum labores. Utrum insaniam hanc
vocare mavultis, an stultitiam? Nam mea quidem haud magni refert, modo
fateamini meo beneficio fieri, ut animal omnium alioqui longe miserrimum, eo
felicitatis evehatur, ut sortem suam neque cum Persarum regibus cupiat
permutare.
|