50.
Minus mihi debent Poetae, tametsi
vel ex professo meae sunt factionis, quippe liberum genus, ut habet proverbium,
quorum omne studium non alio pertinet, quam ad demulcendas stultorum aures,
idque meris nugamentis, ac ridiculis fabulis. Et tamen his freti dictu
mirum, ut cum sibi polliceantur immortalitatem, et Diis parem vitam, tum aliis
eamdem promittant. Huic ordini prae caeteris familiares philautia kai
kolakia, nec ab ullo mortalium genere color neque simplicius, neque
constantius. Porro rhetores, quamquam nonnihil illi quidem praevaricantur,
colluduntque cum philosophis, tamen hos quoque nostrae factionis esse, cum alia
multa, tum illud in primis arguit, quod praeter alias nugas, tam accurate, tam
multa de iocandi ratione conscripserunt. Atque adeo stultitiam ipsam inter
facetiarum species numerat, quisquis is fuit, qui ad Herennium dicendi artem
scripsit: Quodque apud Quintilianum, huius ordinis longe principem, caput est
de risu, vel Iliade prolixius: tantumque stultitiae tribuunt, ut saepenumero
quod nullis argumentis dilui possit, risu tamen eludatur. Nisi et si quis hoc arbitretur ad Stultitiam non
pertinere, ridiculis dictis excitare cachinnos, idque arte. Huius farinae sunt
et isti, qui libris edendis famam immortalem aucupantur. Hi cum omnes mihi
plurimum debent, tum praecipue qui meras nugas chartis illinunt. Nam qui
erudite ad paucorum doctorum iudicium scribunt, quique nec Persium, nec Laelium
iudicem recusant, mihi quidem miserandi magis, quam beati videntur, ut qui sese
perpetuo torqueant: addunt, mutant, adimunt, reponunt, repetunt, recudunt,
ostendunt, nonum in annum premunt, nec umquam sibi satisfaciunt, ac futile
praemium, nempe laudem, eamque perpaucorum, tanti emunt, tot vigiliis,
somnique, rerum omnium dulcissimi, tanta iactura, tot sudoribus, tot crucibus.
Adde nunc valetudinis dispendium, formae perniciem, lippitudinem, aut etiam
caecitatem, paupertatem, invidiam, voluptatum abstinentiam, senectutem
praeproperam, mortem praematuram, et si qua sunt alia eiusmodi. Tantis malis
sapiens ille redimendum existimat, ut ab uno aut altero lippo probetur. At meus
ille scriptor, quanto delirat felicius, dum nulla lucubratione, verum utcumque
visum est animo, quidquid in calamum incidit, vel somnia sua, statim litteris
prodit, levi dumtaxat chartarum iactura, non ignarus futurum, ut quo nugaciores
nugas scripserit, hoc a pluribus, id est, stultis et indoctis omnibus probetur.
Quid enim est negotii, treis illos doctos, si tamen ea legerint, contemnere?
Aut quid valebit, tam paucorum sapientum calculus, in tam immensa reclamantium
turba? sed magis etiam sapiunt, qui aliena pro suis edunt, et alieno magnoque
partam labore gloriam, verbis in se transmovent, hoc videlicet freti, quod
arbitrentur futurum, ut etiam si maxime coarguantur plagii, tamen aliquanti
temporis usuram sint interim lucrifacturi. Videre est operae pretium, quam hi
sibi placent, cum vulgo laudantur, cum digito ostenduntur in turba, houtos
estin ho deinos ekeinos cum apud bibliopolas prostant, cum in omnium
paginarum frontibus leguntur tria nomina, praesertim peregrina, ac magicis
illis similia. Quae, per Deum
immortalem, quid aliud sunt quam nomina? Deinde quam a paucis cognoscenda, si
mundi vastitatem respicias: tum a quanto paucioribus laudanda, ut sunt etiam
indoctorum diversa palata. Quid quod ea ipsa nomina non raro confinguntur, aut
e priscorum libris adoptantur? Cum alius sese Telemachum, alius Stelenum aut
Laertem, hic Polycratem, ille Thrasymachum sese nominari gaudet: ut nihil iam
referat, etiam si chamaeleonti aut cucurbitae, sive quemadmodum solent
philosophi loqui, alpha aut beta librum inscribas. Illud autem lepidissimum,
cum mutuis epistolis, carminibus, encomiis sese vicissim laudant, stulti
stultos, indoctos indocti. Hic illius suffragio discedit Alceus, ille huius
Callimachus: ile huic est M. Tullio superior, hic illi Platone doctior.
Nonnumquam etiam antagonistam quaerunt, cuius aemulatione famam augeant. Hic
scinditur incertum studia in contraria vulgus, donec uterque dux re bene gesta
victor discedit, uterque triumphum agit. Rident haec sapientes, ut, veluti sunt, stultissima. Quis enim
negat? Sed interim meo beneficio suavem vitam agunt, ne cum Scipionibus quidem
suos triumphos commutari. Quamquam docti quoque interim dum haec magna cum
animi voluptate rident, et aliena fruuntur insania, non paulum mihi debent et
ipsi, quod inficari possunt, nisi sint omnium ingratissimi.
|