52.
Sub hos prodeunt philosophi,
barba pallioque verendi, qui se solos sapere praedicant, reliquos omnes
mortales, umbras volitare. Quam vero suaviter delirant, cum innumerabiles
aedificant mundos, dum solem, dum lunam, stellas, orbes, tamquam pollice filove
metiuntur, dum fulminum, ventorum, eclipsium ac caeterarum inexplicabilium
rerum causas reddunt, nihil usquam haesitantes, perinde quasi naturae rerum
architectrici fuerint a secretis, quasive e Deorum consilio nobis advenerint:
quos interim Natura cum suis coniecturis, magnifice ridet. Nam nihil apud illos esse comperti, vel
illud satis magnum est argumentum, quod singulis de rebus inexplicabilis inter
ipsos est digladiatio. Ii cum nihil omnino sciant, tamen omnia se scire profitentur:
cumque se ipsos ignorent, neque fossam aliquoties, aut saxum obvium videant,
vel quia lippiunt plerique, vel quia peregrinantur animi, tamen ideas,
universalia, formas separatas, primas materias, quidditates, ecceitates videre
se praedicant, res adeo tenues, ut neque Lynceus, opinor, possit perspicere.
Ium vero praecipue profanum vulgus adspernantur, quoties, triquetris, et
tetragonis, circulis, atque huiusmodi picturis mathematicis, aliis super alias
inductis, et in labyrinthi speciem confusis, praeterea litteris velut in acie
dispositis, ac subinde alio atque alio repetitis ordine, tenebras offundunt
imperitioribus. Neque desunt ex hoc genere qui futura quoque praedicant
consultis astris, ac miracula plusquam magica polliceantur, et inveniunt homines
fortunati, qui haec quoque credant.
|