53.
Porro Theologos silentio transire
fortasse praestiterit, kai tautên kamarinan ou kinein, nec hanc anagyrim
tangere, utpote genus hominum mire superciliosum atque irritabile, ne forte
turmatim sexcentis conclusionibus adoriantur, et ad palinodiam adigant, quod si
recusem, protinus haereticam clamitent. Nam illico solent hoc terrere fulmine, si cui sunt parum propitii. Sane
quamquam non alii sunt, qui minus libenter agnoscant meam in se beneficentiam,
tamen hi quoque non mediocribus nominibus obstricti sunt, dum felices sua
Philautia perinde quasi ipsi tertium incolant coelum, ita reliquos mortaleis
omneis ut humi reptantes pecudes, e sublimi despiciunt, ac prope commiserantur,
dum tanto magistralium definitionum, conclusionum, corollariorum, propositionum
explicitarum et implicitarum agmine septi sunt, tot exuberant krêsphugetois,
ut nec Vulcaniis vinculis sic possint irretiri, quin elabantur distinctionibus,
quibus nodos omneis adeo facile secant, ut non Tenedia bipennis melius, tot
nuper excogitatis vocabulis, ac prodigiosis vocibus scatent. Praeterea dum
arcana mysteria suo explicant arbitratu, qua ratione conditus ac digestus sit
mundus. Per quos canales labes illa peccati in posteritatem derivata sit:
quibus modis, qua mensura, quantulo tempore in Virginis utero sit absolutus
Christus, quemadmodum in synaxi accidentia subsistant sine domicilio. Sed haec
protrita. Illa demum magnis et illuminatis, ut vocant, Theologis digna putant,
ad haec si quando incidunt, expergiscunter. Num quod instans in
generatione divina? Num plures in
Christo filiationes? Num possibilis propositio, Pater Deus odit filium? Num
Deus potuerit suppositare mulierem, num Diabolum, num asinum, num cucurbitam,
num silicem? Tum quemadmodum cucurbita fuerit concionatura, editura miracula,
figenda cruci? Et, quid consecrasset Petrus, si consecrasset eo tempore, quo
corpus Christi pendebat in cruce? Et, num eodem tempore Christus homo dici
potuerit: et num post resurrectionem edere aut bibere fas sit futurum, iam nunc
famem sitimque praecaventes. Sunt innumerabiles leptoleschiai, his
quoque multo subtiliores, de instantibus, de notionibus, de relationibus, de
formalitatibus, de quidditatibus, ecceitatibus, quas nemo possit oculis
adsequi, nisi tam Lynceus, ut ea quoque per altissimas tenebras videat, quae
nusquam sunt. Adde nunc his gnômas, illas, adeo paradoxous ut
illa Stoicorum oracula, quae paradoxa vocant, crassissima prae his videantur,
et circumforanea, velut levius esse crimen, homines mille iugulare, quam semel
in die Dominico calceum pauperi consuere. Et potius esse committendum, ut
universus orbis pereat una cum victu et vestitu, quod aiunt, suo, quam unicum
quantumlibet leve mendaciolum dicere. Iam has subtilissimas subtilitates
subtiliores etiam reddunt tot scholasticorum viae, ut citius e labyrinthis
temet explices, quam ex involucris Realium, Nominalium, Thomistarum,
Albertistarum, Occanistarum, Scotistarum, et nondum omneis dixi, sed praecipuas
dumtaxat. In quibus omnibus tantum est eruditionis, tantum difficultatis, ut
existimem ipsis Apostolis alio spiritu opus fore, si cogantur hisce de rebus
cum hoc novo Theologorum genere conserere manus. Paulus fidem praestare potuit,
at idem cum ait: 'Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non
apparentium': parum magistraliter definivit. Idem ut caritatem optime
praestitit, ita parum dialectice vel dividit, vel finit, in priore ad
Corinthios epistola, cap. 13. Ac pie quidem illi consecrabant synaxim, et tamen
rogati de termino a quo, et termino ad quem: de transsubstantiatione: de modo
quo corpus idem sit in diversis locis: de differentia, qua corpus Christi est
in coelo, qua fuit in cruce, qua in sacramento synaxeos: quo puncto fiat
transsubstantiatio, cum oratio per quam ea fit, ut quantitas discreta sit in
fluxu, non pari, sicut opinor, respondissent acumine, quo Scotidae disserunt
haec, ac definiunt. Noverant illi Iesu matrem, sed quis eorum tam philosophice
demonstravit, quomodo fuerit ab Adae macula, praeservata, quam nostri Theologi?
Petrus accepit claves, et accepit ab eo, qui non committat indigno, et tamen an
intellexerit, nescio, certe nusquam attigit subtilitatem, quomodo scientiae
clavem habeat is quoque, qui scientiam non habeat. Baptizabant illi passim, et
tamen nusquam docuerunt, quae sit causa formalis, materialis, efficiens, et
finalis baptismi, nec characteris delebilis, et indelebilis apud hos ulla
mentio. Adorabant quidem illi, sed in Spiritu, nihil aliud sequentes, quam
illud Evangelicum, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum in spiritu et
veritate oportet adorare. Verum haud apparet eis tum fuisse revelatum, una
eademque adoratione adorandam imagunculam carbone delineatam in pariete, ut
Christum ipsum, si modo duobus sit porrectis digitis, intonsa coma et in umbone
qui adhaeret occipitio, treis habeat notas. Quis enim haec percipiat, nisi
triginta sex annos totos in physicis, et ultramundanis Aristotelis et Scoticis
contriverit? Idemtidem inculcant Apostoli gratiam, at iidem nusquam distinguunt,
quid intersit inter gratiam gratis datam, et gratiam gratificantem. Hortantur
ad bona opera, nec discernunt opus, opus operans et opus operatum. Passim
inculcant caritatem, nec secernunt infusam ab acquisita, nec explicant,
accidens ne sit, an substantia, creata res an increata. Detestantur peccatum,
at, emoriar, si potuerunt scientifice definire, quid sit illud, quod peccatum
vocamus, nisi forte Scotistarum spiritu fuerunt edocti. Nec enim adduci possum,
ut credam Paulum, e cuius unius eruditione licet omneis aestimare, toties,
damnaturum fuisse quaestiones, disceptationes, genealogias, et ut ipse vocat, logomachias,
si eas percalluisset argutias, praesertim cum omnes illius temporis
contentiones, pugnaeque rusticanae fuerint, et crassae, si cum magistrorum
nostrorum plus quam Chrysippeis subtilitatibus conferantur. Quamquam homines modestissimi, si quid forte
scriptum sit ab Apostolis indolatius parumque magistraliter, non damnant
quidem, sed commode interpretantur. Hoc videlicet honoris, partim antiquitati,
partim Apostolico nomini deferentes. Et, hercle, parum aequum erat, res tantas ab illis requirere, de quibus ex
praeceptore suo, ne verbum quidem umquam audissent. Idem si eveniat in Chrysostomo, Basilio,
Hieronymo, tum sat habent adscribere: 'Non tenetur'. Et illi quidem confutarunt
Ethnicos Philosophos ac Iudaeos, suapte natura pertinacissimos, sed vita magis
ac miraculis quam syllogismis, tum eos quorum nemo fuerit idoneus, vel unicum
Scoti Quodlibetum ingenio consequi. Nunc quis Ethnicus, quis Haereticus non
continuo cedat tot tenuissimis subtilitatibus, nisi tam crassus, ut non
adsequatur, aut tam impudens ut exsibilet, aut iisdem instructus laqueis, ut
iam par sit pugna, perinde quasi magum cum mago committas, aut si gladio
fortunato pugnet aliquis cum eo, cui gladius sit fortunatus: tum enim nihil
aliud quam tela Penelopes retexeretur. Ac meo quidem iudicio saperent
Christiani, si pro pinguibus istis militum cohortibus, per quas iam olim
ancipiti Marte belligerantur, clamosissimos Scotistas, et pertinacissimos
Occanistas, et invictos Albertistas una cum tota Sophistarum manu, mitterent in
Turcas et Saracenos: spectarent, opinor, et conflictum omnium lepidissimum, et
victoriam non ante visam. Quis
enim usque adeo frigidus, quem istorum non inflamment acumina? quis tam
stupidus, ut tales non excitent aculei? Quis tam oculatus, ut haec illi non
maximas offundant tenebras? Verum haec omnia videor vobis propemodum ioco
dicere. Nec mirum sane, cum sint et inter ipsos Theologos melioribus instituti
litteris, qui ad has frivolas, ut putant, Theologorum argutias nauseent. Sunt
qui velut sacrilegii genus exsecrentur, summamque ducant impietatem, de rebus
tam arcanis et adorandis magis quam explicandis, tam illoto ore loqui, tam
profanis Ethnicorum argutiis disputare, tam arroganter definire, ac divinae
Theologiae maiestatem tam frigidis, imo sordidis verbis simul et sententiis
conspurcare. At interim ipsi felicissime sibi placent, imo plaudunt, adeo ut
his suavissimis naeniis, nocte dieque occupatis, ne tantulum quidem otii
supersit ut Euangelium, aut Paulinas Epistolas vel semel liceat evolvere. Atque
interim dum haec nugantur in scholis, existimant sese universam Ecclesiam,
alioqui ruituram, non aliter syllogismorum fulcire tibicinibus, quam Atlas
coelum humeris sustinet apud poetas. Iam illud quantae felicitatis esse
putatis, dum arcanas litteras, perinde quasi cereae sint, pro libidine formant
ac reformant, dum conclusiones suas, quibus iam aliquot Scholastici
subscripserunt, plus quam Solonis leges videri postulant, et vel pontificiis
decretis anteponendas, dumque veluti censores orbis ad palinodiam trahunt, si
quid usquam cum explicitis et implicitis illorum conclusionibus, non ad amussim
quadrarit, ac non secus atque ex oraculo pronunciant: 'Haec propositio scandalosa
est: haec parum reverentialis: haec haeresim olet: haec male tinnit': ut iam
nec Baptismus, nec Euangelium, nec Paulus aut Petrus, nec sanctus Hieronvmus
aut Augustinus, imo nec ipse Thomas aristotelikôtatos Christianum
efficiat, nisi Baccalauriorum calculus accesserit, tanta est in iudicando
subtilitas. Quis enim sensurus erat eum Christianum non esse, qui diceret has
duas orationes, 'matula putes', et 'matula putet', item 'ollae fervere', et
'ollam fervere', pariter esse congruas, nisi sapientes illi docuissent? Quis
tantis errorum tenebris liberasset Ecclesiam, quos ne lecturus quidem umquam
quisquam fuerat, nisi magnis sigillis isti prodidissent? Verum, an non
felicissimi dum haec agunt? Praeterea dum inferorum res omneis sic examussim
depingunt, tamquam in ea republica complureis annos sint versati? Praeterea dum
pro arbitrio novos orbes fabricantur, addito denique latissimo illo,
pulcerrimoque: ne scilicet deesset ubi felices animae commode vel spatiari, vel
convivium agitare, vel etiam pila ludere possent. His atque id genus bis mille
nugis horum capita adeo distenta differtaque sunt, ut arbitrer nec Iovis
cerebrum aeque gravidum fuisse, cum ille Palladem parturiens, Vulcani securim
imploraret. Quare nolite mirari, si videtis caput illorum tot fasciis tam
diligenter obvinctum in publicis disputationibus, alioquin enim plane
dissilirent. Illud ipsa quoque nonnumquam ridere soleo, cum ita demum maxima
sibi videntur Theologi, si quam maxime barbare spurceque loquantur, cumque adeo
balbutiunt, ut a nemine nisi balbo possint intelligi, acumen appellant, quod
vulgus non adsequatur. Negant
enim e dignitate Sacrarum Litterarum esse, si grammaticorum legibus parere
cogantur. Mira vero maiestas theologorum, si solis illis fas est mendose loqui,
quamquam hoc ipsum habent cum multis cerdonibus commune. Postremo iam Diis
proximos sese ducunt, quoties quasi religiose Magistri Nostri salutantur, in
quo quidem nomine, tale quiddam subesse putant, quale est apud Iudaeos
tetragrammaton. Itaque nefas aiunt esse Magister Noster secus quam maiusculis
scribere litteris. Quid si quis praepostere, Noster Magister dixerit, is semel
omnem Theologici nominis perverterit maiestatem.
|