54.
Ad horum felicitatem proxime
accedunt ii, qui se vulgo Religiosos ac Monachos appellant utroque falsissimo
cognomine, cum et bona pars istorum longissime absit a Religione, et nulli
magis omnibus locis sint obvii. Iis non video quid possit esse miserius, nisi
ego multis modis succurrerem. Etenim cum hoc hominum genus omnes sic
exsecrentur, ut fortuitum etiam occursum ominosum esse persuasum sit, tamen
ipsi sibi magnifice blandiuntur. Primum summam existimant pietatem, si usque
adeo nihil attigerint litterarum, ut ne legere quidem possint. Deinde cum
Psalmos suos, numeratos quidem illos, at non intellectos, asininis vocibus in
templis derudunt, tum vero se putant Divorum aures multa voluptate demulcere.
Et sunt ex his nonnulli, qui sordes ac mendicitatem magno vendunt, proque
foribus magno mugitu panem efflagitant, imo in nullis diversoriis, vehiculis,
navibus non obturbant, non mediocri profecto reliquorum mendicorum iactura.
Atque ad eum modum homines suavissimi, sordibus, inscitia, rusticitate,
impudentia, Apostolos, ut aiunt, nobis referunt. Quid autem iucundius, quam quod
omnia faciunt ex praescripto, quasi Mathematicis utentes rationibus, quas
praeterire piaculum sit. Quot nodos habeat calceus, quo colore cingula, vestis
quot discriminibus varieganda, qua materia, quotque culmis latum cingulum, qua
specie, et quot modiorum capax cucullus, quot digitis latum capillitium, quot
dormiendum horas. Atque haec quidem aequalitas in tanta corporum et ingeniorum
varietate, quam sit inaequalis, quis non perspicit? Et tamen his nugis, non
alios modo per se nauci faciunt, verum invicem alii alios contemnunt, atque
homines apostolicam caritatem professi, ob aliter cinctam vestem, ob colorem
paulo fusciorem, omnia miris tragoediis miscent. Ex his videas quosdam adeo
rigide religiosos, ut summa veste, non nisi Cilicina utantur, intima Milesia,
alios contra, qui superne linei sint, intime lanei. Rursum alios qui pecuniae
contactum ceu aconitum horreant, nec a vino interim, nec a mulierum contactu
temperantes. Denique mirum omnibus studium, ne quid in ratione vitae conveniat.
Nec illud studio est, ut Christo similes sint, sed ut interse
dissimiles. Porro magna felicitatis
pars est in cognomentis, dum hi Funigeros appellari se gaudent, et inter hos,
alii Coletas, alii Minores, alii Minimos, alii Bullistas. Rursum hi
Benedictinos, illi Bernardinos: hi Brigidenses, illi Augustinenses: hi
Guilhelmitas, illi Iacobitas, quasi vero parum sit, dici Christianos. Horum
magna pars in tantum suis nititur cerimoniis, et hominum traditiunculis, ut
putet unum coelum parum dignum esse tantis praemium, haud cogitantes futurum,
ut Christus contemtis his omnibus, suum illud sit exacturus praeceptum, nempe
caritatis. Alius ostentabit aqualiculum, omni piscium genere distentum. Alius
Psalmorum centum effundet modios. Alius ieiuniorum myriadas adnumerabit, et
toties unico prandio pene disruptam imputabit alvum. Alius tantum cerimoniarum
acervum proferet, quantum vix septem onerariis navibus vehi possit. Alius
gloriabitur sexaginta annos numquam attactam pecuniam, nisi digitis duplici
chirotheca munitis. Alius cucullam ingeret adeo sordidam et crassam, ut nullus
nauta suo dignetur corpore. Commemorabit alius se plus quam undecim lustris
spongiae vitam egisse, semper eidem affixum loco: Alius raucam assiduo cantu
vocem adducet: Alius lethargum solitudine contractum: alius linguam iugi
silentio torpentem. At Christus interpellatis, numquam alioqui finiendis
gloriis, undenam hoc, inquiet, novum Iudaeorum genus? Unicam ego legem vere meam agnosco, de qua sola
nihil audio. Et olim palam nulloque parabolarum utens involucro,
paternam haereditatem pollicitus sum, non cucullis, preculis, aut inediis, sed
caritatis officiis. Nec eos agnosco, qui sua facta nimis agnoscunt, isti qui me
quoque sanctiores videri volunt, Abraxasiorum coelos, si libet, occupent, aut
ab his sibi novum exstrui coelum iubeant, quorum traditiunculas meis praeceptis
anteposuerunt. Cum haec audient, et
videbunt nautas et aurigas sibi praeferri, quibus, putatis, vultibus sese mutuo
contuebuntur? Sed interim spe sua felices sunt, non absque meo beneficio. Atque
hos quidem, quamquam a republica semotos, nemo tamen audet contemnere,
praecipue mendicantes, propterea quod omnia omnium arcana teneant, ex
confessionibus, quas vocant. Quae tamen prodere nefas habent, nisi si quando
poti, fabulis amoenioribus delectare se volunt, sed coniecturis modo rem
indicant, tacitis interim nominibus. Quod si quis hos crabrones irritarit, tum
in popularibus concionibus probe ulciscuntur sese, et obliquis dictis hostem
notant, adeo tecte, ut nemo non intelligat, nisi qui nihil intelligit. Nec prius oblatrandi finem faciunt, quam
in os offam obieceris. Age vero quem tu mihi comoedum, quem circulatorem
spectare malis, quam istos in concionibus suis rhetoricantes omnino ridicule,
sed tamen suavissime imitantes ea quae rhetores de dicendi ratione tradiderunt?
Deum immortalem ! ut
gesticulantur, ut apte commutant vocem, ut cantillant, ut iactant sese, ut
subinde alios vultus induunt, ut omnia clamoribus miscent. Atque hanc orandi
artem ceu rem arcanam fraterculus fraterculo, per manus tradit: eam tametsi
mihi non est fas scire, tamen utcumque coniecturis sequar. Primo loco invocant,
id quod a poetis mutuo sumserunt: deinde dicturi de caritate, a Nilo Aegypti
fluvio sumunt exordium, aut crucis mysterium enarraturi, a Babylonio dracone
Bel feliciter auspicantur: aut de ieiunio disputaturi, a duodecim zodiaci
signis principium faciunt, aut de fide verba facturi, diu de quadratura circuli
praeloquuntur. Audivi ipsa quemdam eximie stultum, erravi, doctum volebam
dicere, qui in concione celeberrima, divinae Triadis mysterium explicaturus,
quo et doctrinam suam non vulgarem ostentaret, et Theologicis satisfaceret
auribus, nova prorsus ingressus est via, nimirum a litteris, syllabis, et
oratione, tum a concordia nominis et verbi, adiectivi nominis et substantivi,
mirantibus iam plerisque, ac nonnullis Horatianum illud apud se mussitantibus:
'Quorsum haec tam putida tendunt?' Tandem huc rem deduxit, ut in Grammaticorum
rudimentis sic expressum ostenderet totius Triadis simulacrum, ut nemo Mathematicorum
in pulvere posset evidentius depingere. Atque in hac oratione theologôtatos
ille totos octo menses ita desudarat, ut hodie quoque magis caecutiat quam
talpae, nimirum, tota luminum acie ad ingenii cuspidem avocata. Verum haud
poenitet hominem caecitatis, ac parvo quoque putat emptam eam gloriam. Auditus
est a nobis alius quidam octogenarius, adeo Theologus, ut in hoc Scotum ipsum
renatum putes. Is explicaturus mysterium nominis Iesu, mira subtilitate
demonstravit in ipsis litteris latere, quidquid de illo dici possit. Etenim
quod tribus dumtaxat inflectitur casibus, id manifestum esse simulacrum divini
ternionis. Deinde quod prima vox Iesus, desinat in s, secunda Iesum in m,
tertia Iesu in u, in hoc arrêton subesse mysterium: nempe tribus litterulis
indicantibus eum esse summum, medium, et ultimum. Restabat mysterium his
quoque retrusius, Mathematica ratione. Iesus sic in duas aequales diffidit
portiones, ut scilicet pentemimeres in medio resideret. Deinde docuit eam
litteram apud Hebraeos esse quam illi Syn appellent: porro syn Scotorum,
opinor, lingua, peccatum sonat: atque hinc palam declarari, Iesum esse qui
peccata tolleret mundi. Hoc tam novum exordium sic inhiantes admirati sunt
omnes, praecipue Theologi, ut parum abfuerit, quin illis acciderit, quod olim
Niobae, cum mihi propemodum evenerit, quod ficulno illi Priapo, qui magno suo
malo, Canidiae Saganaeque nocturna sacra spectavit. Nec iniuria profecto: nam
quando similem ephodon, commentus est Demosthenes ille graius, aut
Cicero Latinus? Illis vitiosum habebatur proemium, quod a re foret alienius:
quasi vero non ad istum modum exordiantur et subulci, natura videlicet
magistra. At hi docti praeambulum suum, sic enim vocant, ita demum eximie
Rhetoricum fore ducunt, si nusquam quidquam habeat cum reliquo argumento
confine, ut auditor interim admirans, illud secum murmuret, quo nunc se
proripit ille? Tertio loco ceu
narrationis vice nonnihil ex Euangelio, sed cursim ac velut obiter
interpretantur, cum id solum fuerit agendum. Quarto loco iam nova sumpta
persona, quaestionem movent theologalem, aliquoties oute gês, oute ouranou
haptomenên, atque id quoque ad artem arbitrantur pertinere. Hic demum Theologicum attollunt
supercilium, Doctores solennes, Doctores subtiles, Doctores subtilissimos,
Doctores seraphicos, Doctores sanctos, Doctores irrefragabiles, magnifica
nomina auribus inculcantes. Tum syllogismos maiores, minores, conclusiones,
corollaria, suppositiones frigidissimas ac plus quam scholasticas nugas apud
imperitum vulgus iactitant. Superest iam quintus actus, in quo summum artificem
praestare convenit. Hic mihi stultam aliquam et indoctam fabulam, ex speculo,
opinor, historiali, aut gestis Romanorum in medium adferunt, et eamdem
interpretantur allegorice, tropologice, et anagogice. Atque ad hunc quidem
modum Chimaeram suam absolvunt, qualem nec Horatius umquam adsequi potuit cum
scriberet: 'Humano capiti' etc. Sed audierunt a nescio, quibus, ingressum orationis sedatum, minimeque
clamosum esse oportere. Itaque principio sic exordiuntur, ut nec ipsi vocem
propriam exaudiant, quasi referat dici, quod nullus intelligat. Audierunt
nonnumquam ad concitandos adfectus, exclamationibus utendem esse. Proinde presse alioqui loquentes, subinde
repente vocem tollunt furioso plane clamore, etiam cum nihil opus. Iures
elleboro homini opus esse, perinde quasi nihil referat, ut clames. Praeterea
quoniam audierunt oportere sermonem in progressu fervescere, in singulis
partibus principiis utcumque sane recitatis, mox mira vocis contentione
utuntur, etiam si res sit frigidissima, atque ita denique desinunt, ut spiritu
defectos credas. Postremo didicerunt, apud rhetores de risu fieri mentionem,
eoque student et ipsi iocos quosdam adspergere, ê philê Aphroditê, quam
plenos gratiarum, quamque in loco, ut plane onon pros tên luran esse
dicas. Mordent quoque
nonnumquam, sed ita, ut titillent magis quam vulnerent. Nec umquam verius
adulantur, quam cum maxime parrêsiazesthai videri student. Denique tota
actio est eiusmodi, ut iures eos a fori circulatoribus didicisse a quibus longe
vincuntur. Quamquam utrique alteris usque adeo sunt similes, ut nemo dubitet,
quin aut hi ab illis, aut illi ab his rhetoricen suam didicerint. Et tamen
inveniunt hi quoque, mea nimirum opera, qui cum hos audiunt, Demosthenes meros,
ac Cicerones audire se putant. Quod genus sunt praecipue mercatores ac
mulierculae: quorum auribus unice placere student, quod illi nonnullam praedae
portiunculam de rebus male partis soleant impertiri, si commode fuerint
palpati. Illae cum aliis multis de causis huic ordini favent, tum praecipue,
quod in horum sinus soleant effundere, si quid in maritos stomachantur.
Videtis, opinor, quantopere mihi debeat hoc hominum genus, cum cerimoniolis, et
nugis deridiculis, clamoribusque tyrannidem quamdam inter mortales exerceant,
et Paulos atque Antonios sese credant.
|