55.
Verum ego istos histriones tam
ingratos beneficiorum meorum dissimulatores, quam improbos simulatores pietatis
libenter relinquo. Iamdudum enim iuvat de regibus ac principibus aulicis a
quibus simplicissime color, et, ut dignum est, ingenuis, ingenue nonnihil
attingere. Qui quidem si vel semiunciam sani cordis haberent, quid esset horum
vita tristius aut aeque fugiendum? Neque enim existimabit vel periurio
parricidioque parandum imperium, quisquis secum perpenderit, quam ingens onus
sustineat humeris, qui vere principem agere velit. Eum quirerum gubernacula
susceperit, publicum non privatum negotium gerere, nihil nisi de commodis
publicis oportere cogitare: a legibus, quarum ipse et auctor et exactor est,
nec latum digitum discedere: officialium omnium et magistratuum integritatem
sibi praestandam esse: sese esse unum omnium oculis expositum, qui vel ceu
sidus salutare, morum innocentia, maximam rebus humanis salutem possit adferre,
vel veluti cometa lethalis summam perniciem invehere. Aliorum vitia neque perinde sentiri, neque tam
late manare. Principem eo loco esse, ut si quid vel leviter ab honesto
deflexerit, gravis protinus ad quamplurimos homines vitae pestis serpat. Tum
quod multa secum adferat principum fortuna, quae soleant a recto deducere, quod
genus, delitiae, libertas, adulatio, luxus, hoc acrius enitendum ac sollicitius
advigilandum, necubi vel deceptus cesset in officio. Postremo, ut insidias,
odia, caeteraque vel pericula, vel metus omittam capiti imminere verum illum
regem, qui paulo post ab eo sit etiam de minimo quoque commisso rationem
exacturus, idque tanto severius, quanto praestantius gessit imperium. Haec,
inquam, atque huiusmodi plurima, si princeps secum perpenderet, perpenderet
autem si saperet, is nec somnum, nec cibum, opinor, iucunde capere posset. At
nunc, meo munere, has omneis curas Diis permittunt, ipsi sese molliter curant,
neque quemquam ad aurem admittunt, nisi qui iucunda loqui norit, ne quid animo
sollicitudinis oboriatur. Se
probe principis partes omneis implesse credunt, si venentur assidue, si bellos
alant caballos, si suo commodo vendiderint magistratus ac praefecturas, si
quotidie novae rationes excogitentur, quibus civium opes attenuent et in suum converrant
fiscum. Verum id apposite, repertis titulis, ut etiam si sit iniquissimum,
aliquam tamen aequitatis speciem prae se ferat. Addunt data opera nonnihil
adulationis, quo populares animos, utcumque sibi devinciant. Fingite mihi nunc
quales sunt nonnumquam, hominem legum ignarum, publicorum commodorum pene
hostem, privatis intentum commoditatibus, addictum voluptatibus, osorem
eruditionis, osorem libertatis ac veri, nihil minus quam de reipublicae salute
cogitantem, sed omnia sua libidine, suisque utilitatibus metientem. Deinde
addite huic torquem auream, omnium virtutum cohaerentium consensum indicantem,
tum coronam gemmis insignitam, quae quidem admoneat eum heroicis omnibus
virtutibus oportere caeteris antecellere. Praeterea sceptrum, iustitiae et undecumque
incorrupti pectoris symbolum. Postremo purpuram eximiae cuiusdam in rempublicam
caritatis indicium. Haec gestamina si princeps cum sua vita conferret, equidem
futurum arbitror, ut plane pudescat ornatus sui, vereaturque ne quis nasutus
interpres, totum hunc tragicum cultum, in risum, iocumque vertat.
|