58.
Ad eumdem modum Cardinales si cogitent sese in Apostolorum locum
successisse, eadem ab ipsis requiri, quae illi praestiterunt. Deinde non
dominos esse, sed administratores spiritalium dotium, de quibus omnibus sint
paullo post exactissime reddituri rationem. Imo si vel in cultu paulisper
philosophentur, atque ita secum cogitent, quid sibi vult hic vestitus candor? Nonne summam et eximiam vitae innocentiam?
Quid interior purpura? Nonne
flagrantissimum in Deum amorem? Quid rursus exterior sinuosa capacitate diffluens, ac totam reverendissimi
complectens mulam, quamquam una vel camelo contegendo suffecerit? Nonne caritatem latissime sese pandentem
ad subveniendum omnibus, hoc est, ad docendum, exhortandum, increpandum,
admonendum, componenda bella, resistendum improbis principibus, et vel
sanguinem libenter impendendum gregi Christiano, non solum opes. Quamquam
quorsum omnino opes, pauperum Apostolorum vicem gerentibus? Haec si
perpenderent, inquam, nec eum locum ambirent, et libenter relinquerent, aut
certe vitam plane laboriosam, atque sollicitam agerent, cuiusmodi veteres illi
vixerunt Apostoli.
|