61.
Nam id quo pacto fieri
queat, cum ipsa etiam Rhamnusia, rerum humanarum fortunatrix , mecum adeo
consentiat, ut sapientibus istis semper fuerit inimicissima? contra stultis
etiam dormientibus omnia commoda adduxerit? Agnoscitis Timotheum illum, cui
hinc etiam cognomen, et proverbium ê heudontos kurtos hairei. Rursum aliud glaux hiptatai. Contra
in sapientes quadrant illa, en tetradi gennêthentes, et equum habet
Seianum, et aurum Tolosanum. Sed desino paroimiazesthai, ne videar Erasmi mei commentaria suppilasse.
Ergo ut ad rem: Amat Fortuna
parum cordatos, amat audaciores, et quibus illud placet pas erriphthô kubos.
At Sapientia timidulos reddit, ideoque vulgo videtis sapientibus istis cum
paupertate, cum fame, cum fumo rem esse, neglectos, inglorios, invisos vivere:
Stultos affluere nummis, admoveri reipublicae gubernaculis, breviter, florere
modis omnibus. Etenim si quis beatum existimet principibus placuisse viris, et
inter meos illos, ac gemmeos Deos versari, quid inutilius sapientia, imo quid
apud hoc hominum genus damnatius? Si divitiae parandae sunt, quid tandem lucri
facturus est negotiator, si sapientiam secutus: periurio offendetur, si in
mendacio deprehensus erubescet, si anxios illos de furtis, atque usuris
sapientum scrupulos, vel tantuli faciet. Porro si quis honores, atque opes
ambiat Ecclesiasticas, ad eas vel asinus, vel bubalus citius penetrabit quam
sapiens. Si voluptate ducaris, puellae, maxima huius fabulae pars, stultis toto
pectore sunt addictae, sapientem haud secus ac scorpium horrent fugiuntque.
Denique quicumque paulo festivius ac laetius vivere parant, sapientem inprimis
excludunt, ac quodvis animal potius admittunt. Breviter quoquo te vertas, apud
pontifices, principes, iudices, magistratus, amicos, hostes, maximos, minimos,
omnia praesentibus nummis parantur: quos uti contemnit sapiens, ita illum
sedulo fugere consueverunt. Sed cum laudum mearum nullus sit modus, neque
finis, tamen oratio aliquando finem habeat, necesse est. Itaque desinam dicere,
sed si prius ostendero paucis, non deesse magnos auctores, qui me litteris suis
pariter ac factis illustrarint, ne cui forte stulte mihi soli videar placere,
neve legulei calumnientur, me nihil allegare. Ad ipsorum igitur exemplum
allegabimus, hoc est, ouden pros epos.
|