63.
Atqui fortassis apud Christianos
horum levis est auctoritas. Proinde Sacrarum quoque Litterarum testimoniis, si
videtur, laudes nostras fulciamus, sive ut docti solent, fundemus, principio
veniam a Theologis praefatae, ut nobis fas esse velint, deinde quoniam arduam
rem aggredimur, et fortassis improbum fuerit denuo Musas ex Helicone, ad tantum
itineris revocare, praesertim cum res sit alienior, fortasse magis conveniet
optare, ut interim dum Theologum ago, perque has spinas ingredior, Scoti anima
paulisper ex sua Sorbona in meum pectus demigret, quovis hystrice atque
erinaceo spinosior, moxque remigret quo lubebit, vel es korakas. Utinam et vultum alium liceat
sumere, et ornatus adsit Theologicus. Verum illud interim vereor, ne quis me furti ream agat, quasi clanculum
Magistrorum Nostrorum scrinia compilaverim, quae tantum rei Theologicae teneam.
Sed non adeo mirum videri debet, si tam diutina, quae mihi arctissima est, cum
Theologis consuetudine, nonnihil arripui, cum ficulnus etiam ille Deus Priapus,
nonnullas Graecas voces, legente domino, subnotarit tenueritque. Et gallus Lucianicus longo hominum
convictu sermonem humanum expedite calluerit. Sed iam ad rem bonis avibus.
Scripsit Ecclesiastes capite primo: Stultorum infinitus est numerus. Cum
numerum praedicat infinitum, nonne mortaleis universos complecti videtur,
praeter pauculos aliquot, quos, haud scio, an cuiquam videre contigerit? Sed
magis ingenue confitetur hoc Ieremias cap. 10. 'Stultus', inquiens, 'factus est omnls homo a
sapientia sua.' Soli
Deo tribuit sapientiam, universis hominibus stultitiam relinquens. Ac rursum paulo superius: Ne glorietur
homo in sapientia sua. Cur non vis hominem in sua sapientia gloriari, optime
Ieremia? Nimirum, inquiet, ob id, quia non habet sapientiam. Sed ad
Ecclesiasten redeo. Hunc, cum exclamat: 'Vanitas vanitatum et omnia vanitas,'
quid aliud sensisse creditis, nisi, quemadmodum diximus, vitam humanam nihil
aliud quam Stultitiae ludicrum esse? nimirum Ciceronianae laudi album addentem
calculum, cuius optimo iure celebratur illud, quod modo retulimus: 'stultorum
plena sunt omnia'. Rursum sapiens ille Ecclesiasticus, qui dixit: 'Stultus
mutatur ut Luna, sapiens permanet ut Sol,' quid aliud innuit, nisi mortale
genus omne stultum esse, soli Deo, sapientis nomen competere? Siquidem Lunam humanam naturam
interpretantur, Solem omnis luminis fontem, Deum. Huic adstipulatur quod ipse
Christus in Euangelio negat, quemquam appellandum bonum, nisi Deum unum. Porro si stultus est, quisquis sapiens non
est, et quisquis bonus, idem sapiens, auctoribus Stoicis, nimirum mortales
omneis Stultitia complectatur necessum est. Iterum Salomon cap. 15 'Stultitia',
inquit, 'gaudium stulto', videlicet, manifeste confitens, sine stultitia nihil
in vita suave esse. Eodem pertinet illud quoque: 'Qui apponit scientiam,
apponit dolorem, et in multo sensu, multa indignatio.' An non idem palam
confitetur egregius ille concionator cap. 7: 'Cor sapientum, ubi tristitia est:
et cor stultorum, ubi laetitia'. Eoque non satis habuit sapientiam perdiscere, nisi nostri quoque
cognitionem addidisset. Quod si mihi parum habetur fidei, ipsius accipite
verba, quae scripsit cap. 1: 'Dedique cor meum, ut scirem prudentiam atque
doctrinam, erroresque et stultitiam.' Quo quidem loco illud animadvertendum, ad
Stultitiae laudem pertinere, quod eam posteriore posuit loco. Ecclesiastes
scripsit, et hunc scitis esse ordinem Ecclesiasticum, ut qui dignitate primus
sit, is locum obtineat extremum vel hic certe memor Euangelici praecepti. Sed
Stultitiam praestantiorem esse Sapientia, et Ecclesiasticus ille quisquis fuit,
liquido testatur cap. 44. cuius mehercle verba non prius proferam, quam eisagôgên
meam commoda responsione adiuveritis, ut faciunt apud Platonem hi, qui cum
Socrate disputant. Utra magis convenit recondere, quae rara sunt et pretiosa,
an quae vulgaria viliaque? Quid tacetis? Etiam si vos dissimuletis, proverbium
illud Graecorum pro vobis respondet, tên epi thurais hudrian, quod ne
quis impie reiiciat, refert Aristoteles magistrorum nostrorum Deus. An quisquam vestrum tam stultus est, ut
gemmas et aurum in via relinquat? non, hercle, opinor. In abditissimis
penetralibus, nec id satis, in munitissimorum scriniorum secretissimis angulis
ista reponitis, coenum in propatulo relinquitis. Ergo si quod pretiosius est
reconditur, quod vilius exponitur, nonne palam est, sapientiam quam vetat
abscondi, viliorem esse stultitia quam recondi iubet? Iam ipsius testimonii
verba accipite: 'Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui
abscondit sapientiam suam.' Quid
quod animi quoque canordem Divinae litterae stulto tribuunt, cum sapiens
interim neminem sui similem putet. Sic enim intelligo, id quod scribit Ecclesiastes, cap. 10. 'Sed et in
via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omneis, stultos existimat.' An non istud eximii cuiusdam candoris est,
omnes aequare tibi ipsi, cumque nemo non magnifice de se sentiat, omnibus tamen
tuas communicare laudes? Proinde
nec puduit tantum regem huius cognominis, cum ait cap. 30. 'Stultissimus sum
virorum'. Neque Paulus ille gentium doctor, Corinthiis scribens, stulti
cognomen illibenter agnoscit: 'Ut insipiens', inquit, 'dico, plus ego, perinde
quasi turpe sit vinci stultitia'. Sed interim obstrepunt mihi Graeculi quidam,
qui tot huius temporis Theologorum, ceu cornicum oculos student configere, dum
annotationes suas, veluti fumos quosdam aliis offundunt, cuius gregis si non
Alpha, certe Beta meus est Erasmus, quem ego saepius honoris causa nomino. O vere stultam, inquiunt, et ipsa dignam
MORIA citationem. Longe diversa mens Apostoli quam tu somnias ! Nec enim hoc
agit his verbis, ut caeteris stultior haberetur, verum eum dixisse, 'ministri
Christi sunt; et ego', seque veluti iactabundus in hac quoque parte aequasset
caeteris, per correctionem adiecit, 'plus ego', sentiens, se non modo parem
reliquis Apostolis in Euangelii ministerio, verum etiam aliquanto superiorem.
Idque cum ita verum videri vellet, ne tamen ut arrogantius dictum offenderet
aures, praemuniit stultitiae praetextu. Ut minus sapiens dico, propterea quod
diceret esse stultorum privilegium, ut soli, verum citra offensam,
proloquantur. Verum quid
Paulus senserit cum haec scriberet, ipsis disputandum relinquo. Ego magnos,
pingues, crassos, et vulgo probatissimos Theologos sequor, cum quibus magna
pars doctorum errare, nê ton Dia, malit, quam cum istis trilinguibus
bene sentire. Neque quisquam illorum Graeculos istos pluris facit quam
graculos: praesertim cum quidam gloriosus Theologus, cuius ego nomen prudens
supprimo, ne graculi nostri continuo Graecum in illum scomma iaciant onos
luras: Magistraliter et Theologaliter hunc passum enarrans, ab hoc loco. Ut
minus sapiens dico, plus ego, novum facit caput, et quod absque summa
Dialectica non poterat, novam addit sectionem, ad hunc interpretans modum:
Adducam enim ipsius verba non solum in forma, verum etiam in materia. 'Ut minus
sapiens dico, id est, si videor vobis insipiens, me Pseudapostolis adaequando,
adhuc videbor vobis minus sapiens, me eis praeferendo'. Quamquam idem paulo
post, velut oblitus sui alio delabitur.
|