64.
Sed cur anxie me unius exemplo
tueor? cum hoc publicum ius sit Theologorum, coelum, hoc est, Divinam
Scripturam, ceu pellem extendere: cum apud divum Paulum pugnent Divinae
Scripturae verba, quae suo loco non pugnant, si qua fides illi pentaglôttô
Hieronymo, cum Athenis forte conspectum arae titulum torqueret in argumentum
fidei Christianae, ac caeteris omissis, quae causae fuerant offectura, duo
tantum extrema verba decerpserit, nempe haec, IGNOTO DEO, atque haec quoque
nonnihil immutata, siquidem integer titulus sic habebat: DIIS ASIAE, EUROPAE,
ET AFRICAE, DIIS IGNOTIS, ET PEREGRINIS. Ad huius, opinor, exemplum passim iam hoi
tôn theologôn paides, hinc atque hinc revulsa, quatuor aut quinque verbula,
et si quid opus est, etiam depravata ad suam accommodant utilitatem, licet ea
quae praecedunt et consequuntur, aut nihil omnino faciant ad rem, aut reclament
quoque. Quod quidem faciunt tam felici impudentia, ut saepenumero theologis
invideant iureconsulti. Quid enim illis iam non succedat, posteaquam magnus
ille, paene nomen effutiveram, sed rursus metuo Graecum proverbium, ex Lucae
verbis sententiam expresserit, tam consentaneam animo Christi quam igni cum
aqua convenit. Etenim cum immineret extremum periculum, quo tempore solent boni
clientes maxime suis adesse patronis, et quanta valent ope summachein,
Christus hoc agens, ut omnem huiusmodi praesidiorum fiduciam eximeret ex animis
suorum, percontatus est eos, numquid rei defuisset usquam, cum illos emisisset,
adeo non instructos viatico, ut nec calceis muniret adversus spinarum et
saxorum iniuriam, nec peram adderet, adversus famem. Ubi negassent defuisse
quidquam, adiecit: 'Sed nunc, inquit, qui habet sacculum tollat, similiter et
peram: et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium'. Cum tota
Christi doctrina, nihil aliud inculcet, quam mansuetudinem, tolerantiam, vitae
contemptum, cui non perspicuum sit, quid hoc loco sentiat? nempe, ut magis
etiam exarmet suos legatos, ut non tantum calceos negligant et peram, verum et
tunicam insuper abiiciant, nudique et prorsus expediti, munus Euangelicum
aggrediantur, nihil sibi parent, nisi gladium, non istum quo grassantur
latrones, et parricidae, sed gladium spiritus, in intimos quoque pectoris sinus
penetrantem, qui semel affectus omneis sic amputat, ut nihil iam illis cordi
sit, praeter pietatem. At videte, quaeso, quorsum haec torqueat celebris ille
theologus: Gladium interpretatur defensionem adversus persecutionem, sacculum
sufficientem commeatus provisionem, perinde quasi Christus commutata in
diversum sententia, quod oratores suos parum basilkôs instructos
emisisse videretur, superioris institutionis palinodiam canat. Aut velut
oblitus quod dixerat beatos fore, cum probris, contumeliis et suppliciis
affligerentur, prohibens ne quando resisterent malo, mites enim beatos esse,
non feroces, oblitus quod illos ad passerum, et liliorum exemplum vocarit, nunc
adeo noluerit eos absque gladio proficisci, ut eum vel tunica divendita iubeat
emi, malitque nudos ire, quam non accinctos ferro. Ad haec quemadmodum gladii nomine contineri putat,
quidquid ad depellendam vim pertinet, ita marsupii titulo complectitur,
quidquid ad vitae pertinet necessitatem. Atque ita Divinae mentis interpres Apostolos lanceis, ballistis, fundis et
bombardis instructos educit ad praedicationem crucifixi. Loculis item, vidulis,
et sarcinis onerat, ne forte non liceat illis e diversorio discedere, nisi
impransis. Nec vel illud commovit hominem, quod ensem, quem tantopere iusserat
emi, mox idem obiurgans iubeat recondi, quodque numquam fando sit auditum,
Apostolos ensibus aut clypeis usos adversus vim Ethnicorum, utique usuros, si
Christus hoc sensisset, quod hic interpretatur. Est alius, quem honoris causa
non nomino, haud quaquam postremi nominis, qui e tentoriis, quorum meminit
Habacuk, 'turbabuntur pelles terrae Madian', pellem fecerit Bartholomaei
excoriati. Ipsa nuper interfui dissertationi Theologicae, (nam id facio
frequenter). Ibi cum quispiam exigeret, quae tandem esset Divinarum Litterarum
auctoritas, quae iuberet Haereticos incendio vinci, magis quam disputatione
revinci: Senex quidam severus, et, vel supercilio teste, Theologus, magno
stomacho respondit, hanc legem tulisse Paulum Apostolum, qui dixerit:
'Haereticum hominem post unam et alteram correptionem devita'. Cumque ea verba
idemtidem intonaret, et plerique demirarentur quid accidisset homini, tandem
explanavit, de vita tollendum haereticum. Risere quidam, nec deerant tamen
quibus hoc commentum plane theologicum videretur, caeterum reclamantibus
etiamnum nonnullis successit Tenedios, quod aiunt, sunêgopos et
auctor irrefragabilis. Accipite rem, inquit: Scriptum est: 'Maleficum ne
patiaris vivere': Omnis Haereticus maleficus: Ergo etc. Mirati quotquot
aderant, hominis ingenium, et in eam sententiam itum est pedibus, et quidem
peronatis. Neque cuiquam venit in mentem, legem eam ad sortilegos et
incantatores, ac magos at tinere, quos Hebraei sua lingua vocant mekaschephim,
alioqui fornicationem et ebrietatem capite punire oportuit.
|