65.
Verum haec stulte persequor, tam
innumera, ut nec Chrysippi, nec Didymi voluminibus omnia comprehendi possint.
Illud dumtaxat admonitos volebam, cum haec divinis illis magistris licuerint,
mihi quoque plane sukinê theologô, par est dare veniam, si minus omnia
ad amussim citavero. Nunc tandem ad Paulum redeo: 'Libenter', inquit, 'fertis
insipientes,' de sese loquens. Et rursum 'velut insipientem accipite me.' Et: 'Non loquor secundum Deum, sed quasi
in insipientia'. Rursum
alibi: 'Nos', inquit, 'stulti propter Christum.' Audistis a quanto auctore quanta stultitiae
praeconia. Quid, quod idem palam Stultitiam praecipit, ut rem in primis
necessariam et oppido salutarem. 'Qui videtur esse sapiens inter vos, stultus fiat, ut sit sapiens'. Et apud
Lucam, duos discipulos, quibus se iunxerat in via Iesus, stultos appellat.
Illud haud scio, an mirum videatur, cum Deo quoque nonnihil stultitiae tribuit
divinus ille Paulus: 'Quod stultum est', inquit, 'Dei, sapientius est hominibus'.
Porro Origenes interpres obsistit, quo minus hanc stultitiam ad hominum
opinionem possis referre: quod genus est illud: 'Verbum crucis pereuntibus
quidem stultitiam'. Sed quid ego frustra anxia, tot testimoniis haec docere
pergo, cum in psalmis mysticis palam ipse Christus loquatur Patri: 'Tu scis
insipientiam meam?' Neque vero temere est, quod Deo stulti tam impense
placuerunt: opinor propterea, quod quemadmodum summi principes nimium cordatos
suspectos habent, et invisos, ut Iulius Brutum et Cassium, cum ebrium Antonium
nihil metueret, utque Nero Senecam, Dionysius Platonem: contra crassioribus, ac
simplicioribus ingeniis delectantur. Itidem Christus sophous istos,
suaque nitentes prudentia semper detestatur, ac damnat. Testatur id Paulus haud
quaquam obscure, cum ait: 'Quae stulta sunt mundi elegit Deus', cumque ait,
'Deo visum esse, ut per stultitiam servaret mundum', quandoquidem per
sapientiam restitui non poterat. Quin ipse idem satis indicat, clamans per os
Prophetae: 'Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo'.
Rursum cum agit gratias, quod salutis mysterium celasset sapientes, parvulis
autem, hoc est, stultis, aperuisset. Nam Graece pro parvulis, est nêpiois,
quos opposuit sophois. Huc pertinet quod passim in Euangelio, Pharisaeos
et scribas ac legum doctores incessit, vulgus indoctum sedulo tuetur. Quid enim
aliud est, 'vae vobis, scribae et pharisaei', quam, 'vae vobis sapientes'? At
parvulis, mulieribus, ac piscatoribus potissimum delectatus esse videtur. Quin
et ex animantium brutorum genere ea potissimum placent Christo, quae a vulpina
prudentia quam longissime absunt. Eoque asino maluit insidere, cum ille, si
libuisset, vel leonis tergum impune potuisset premere. Ac Spiritus ille sacer
in columbae specie delapsus est, non aquilae aut milvii. Praeterea cervorum
hinnulorum, agnorum, crebra passim in Divinis Litteris mentio. Adde, quod suos
ad immortalem vitam destinatos, oves appellat. Quo quidem animante non est
aliud insipientius, vel Aristotelico proverbio teste, probateion êthos: quod
quidem admonet, ab eius pecudis stoliditate sumptum in stupidos et bardos,
convitii loco dici solere. Atqui huius gregis Christus sese pastorem
profitetur, quin etiam ipse agni nomine delectatus est, indicante eum Ioanne,
Ecce agnus Dei: cuius multa fit et in Apocalypsi mentio. Haec quid aliud
clamitant, nisi mortaleis stultos esse, etiam pios? ipsum quoque Christum, quo
stultitiae mortalium subveniret, cum esset sapientia Patris, tamen quodammodo
stultum esse factum, cum hominis assumpta natura, habitu inventus est ut homo?
quemadmodum et peccatum factus est, ut peccatis mederetur. Neque alia ratione
mederi voluit quam per stultitiam crucis, per Apostolos idiotas, ac pingues:
quibus sedulo stultitiam praecipit, a sapientia deterrens, cum eos ad puerorum,
liliorum, sinapis, et passerculorum exemplum provocat, rerum stupidarum ac
sensu carentium, soloque naturae ductu, nulla arte, nulla sollicitudine, vitam
agentium. Praeterea cum vetat esse sollicitos, qua essent apud praesides
oratione usuri, cumque interdicit, ne scrutentur tempora vel momenta temporum,
videlicet, ne quid fiderent suae prudentiae, sed totis animis ex se penderent.
Eodem pertinet, quod Deus ille orbis architectus interminatur ne quid de arbore
scientiae degustarent, perinde quasi scientia felicitatis sit venenum. Quamquam
Paulus aperte scientiam, veluti inflantem et perniciosam improbat. Quem divus
Bernardus, opinor, sequutus, montem eum in quo Lucifer sedem statuerat,
scientiae montem interpretatur. Fortasse nec illud omittendum videatur
argumentum, gratiosam esse apud superos stultitiam, quod huic solidatur
erratorum venia, sapienti non ignoscitur, unde veniam orant, etiam si prudentes
peccaverint, tamen stultitiae praetextu patrocinioque utuntur. Nam sic Aaron
uxoris poenam deprecatur in Numerorum, si satis commemini, libris: 'Obsecro,
domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus'. Sic et Saul
apud David culpam deprecatur: 'Apparet enim', inquiens, 'quod stulte egerim'.
Rursum ipse David ita blanditur Domino: 'Sed precor, Domine, ut transferas
iniquitatem servi tui, quia stulte egimus': perinde quasi non impetraturus
veniam, nisi stultitiam et inscitiam obtenderet. Sed illud acrius urget, quod Christus in cruce,
cum oraret pro suis inimicis. 'Pater ignosce illis': non aliam praetexuit excusationem, quam
imprudentiae, 'quia nesciunt', inquit, 'quid faciunt'. Ad eumdem modum, Paulus
scribens ad Timotheum: 'Sed ideo misericordiam Dei consecutus sum, quia
ignorans feci in incredulitate'. Quid est, 'ignorans feci', nisi per stultitiam
feci, non malitiam? Quid est, 'ideo misericordiam consecutus sum', nisi non
consecuturus, ni stultitiae patrocinio commendatus? Pro nobis facit et mysticus
ille Psalmographus, qui suo loco non veniebat in mentem: 'Delicta iuventutis
meae, et ignorantias meas ne memineris'. Audistis quae duo praetexat, nimirum
aetatem, cui semper comes esse soleo, et ignorantias, idque numero
multitudinis, ut ingentem Stultitiae vim intelligeremus.
|