66.
Ac ne quae sunt infinita persequar,
utque summatim dicam, videtur omnino Christiana religio quamdam habere cum
aliqua stultitia cognationem, minimeque cum sapientia convenire. Cuius rei si
desideratis argumenta primum illud animadvertite, pueros, senes, mulieres, ac
fatuos sacris ac religiosis rebus praeter caeteros gaudere, eoque semper
altaribus esse proximos, solo, nimirum, naturae impulsu. Praeterea videtis primos illos religionis
auctores, mire simplicitatem amplexos, acerrimos litterarum hostes fuisse.
Postremo nulli moriones magis desipere videntur, quam hi, quos Christianae
pietatis ardor semel totos arripuit: adeo sua profundunt, iniurias negligunt,
falli sese patiuntur, inter amicos et inimicos nullum discrimen, voluptatem
horrent, inedia, vigilia, lacrymis, laboribus, contumeliis saginantur, vitam
fastidiunt, mortem unice optant, breviter, ad omnem sensum communem prorsus
obstupuisse videntur, perinde quasi alibi vivat animus, non in suo corpore. Quod quidem quid aliud est, quam insanire?
quo minus mirum videri debet, si Apostoli musto temulenti sunt visi, si Paulus
iudici Festo visus est insanire. Sed posteaquam semel tên leontên
induimus, age doceamus et illud, felicitatem Christianorum, quam tot laboribus
expetunt, nihil aliud esse, quam insaniae stultitiaeque genus quoddam, absit
invidia verbis, rem ipsam potius expendite. Iam primum illud propemodum
Christianis convenit cum Platonicis, animum immersum illigatumque esse
corporeis vinculis, huiusque crassitudine praepediri, quo minus ea, quae vere
sunt, contemplari, fruique possit. Proinde Philosophiam definit esse mortis meditationem, quod ea mentem a
rebus visibilibus, ac corporeis abducat, quod idem utique mors facit. Itaque quam diu animus corporis organis
probe utitur, tam diu sanus appellatur, verum ubi ruptis iam vinculis, conatur
in libertatem asserere sese, quasique fugam ex eo carcere meditatur, tum
insaniam vocant. Id si forte contingit morbo, vitioque organorum, prorsus
omnium consensu, insania est. Et tamen hoc quoque genus hominum videmus futura
praedicere, scire linguas ac litteras, quas antea numquam didicerant, et omnino
divinum quiddam prae se ferre. Neque dubium est id inde accidere quod mens a
contagio corporis paulo liberior incipit nativam sui vim exserere. Idem
arbitror esse in causa, cur laborantibus vicina morte, simile quiddam soleat
accidere, ut tamquam afflati prodigiosa quaedam loquantur. Rursum si id eveniat
studio pietatis, fortasse non est idem insaniae genus, sed tamen adeo confine,
ut magna pars hominum meram insaniam esse iudicet, praesertim cum pauculi
homunciones ab universo mortalium coetu, tota vita dissentiant. Itaque solet
iis usu venire, quod iuxta Platonicum figmentum, opinor, accidere iis, qui in
specu vincti rerum umbras mirantur, et fugitivo illi, qui reversus in antrum,
veras res vidisse se praedicat, illos longe falli, qui praeter miseras umbras
nihil aliud esse credant. Etenim sapiens hic commiseratur, ac deplorat illorum
insaniam, qui tanto errore teneantur. Illi vicissim illum veluti delirantem
rident, atque eiiciunt. Itidem vulgus hominum ea quae maxime corporea sunt,
maxime miratur, eaque prope sola putat esse. Contra pii, quo quidquam propius
accedit ad corpus, hoc magis negligunt, totique ad invisibilium rerum
contemplationem rapiuntur. Nam isti primas partes tribuunt divitiis, proximas
corporis commodis, postremas animo relinquunt: quem tamen plerique nec esse
credunt, quia non cernatur oculis. E diverso illi primum in ipsum Deum, rerum
omnium simplicissimum, toti nituntur: secundum hunc, et tamen in hoc, quod ad
illum quam proxime accedit, nempe animum: corporis curam negligunt, pecunias
ceu putamina prorsus aspernantur, ac fugitant. Aut si quid huiusmodi rerum
tractare coguntur, gravatim, ac fastidienter id faciunt, habent tamquam non
habentes, possident tamquam non possidentes. Sunt et in singulis rebus, gradus multum inter
istos diversi. Principio sensus tametsi omnes cum corpore cognationem habeant,
tamen quidam sunt ex his crassiores, ut tactus, auditus, visus, olfactus,
gustus. Quidam magis a
corpore semoti, veluti memoria, intellectus, voluntas. Igitur ubi se intenderit
animus, ibi valet. Pii quoniam omnis animi vis ad ea contendit, quae sunt a
crassioribus sensibus alienissima, in his velut obbrutescunt, atque
obstupescunt. Contra
vulgus in his plurimum valet, in illis quam minimum. Inde est, quod audimus
nonnullis divinis viris accidisse, ut oleum vini loco biberint. Rursum in
affectibus animi, quidam plus habent cum pingui corpore commercii, veluti
libido, cibi somnique appetentia, iracundia, superbia, invidia: cum his
irreconciliabile bellum piis, contra vulgus sine his vitam esse non putat.
Deinde sunt quidam affectus medii, quasique naturales, ut amor patris, caritas
in liberos, in parentes, in amicos: His vulgus nonnihil tribuit. At illi hos
quoque student ex animo revellere, nisi quatenus ad summam illam animi partem
adsurgant, ut iam parentem ament, non tamquam parentem, quid enim ille genuit,
nisi corpus? quamquam hoc ipsum Deo parenti debetur, sed tamquam virum bonum,
et in quo luceat imago summae illius mentis, quam unam summum bonum vocant, et
extra quam nihil nec amandum nec expetendum esse praedicant. Hac eadem regula reliqua item omnia vitae
officia metiuntur, ut ubique id quod visibile est, si non est omnino
contemnendum, tamen longe minoris faciant, quam ea quae videri nequeunt. Aiunt autem et in Sacramentis, atque ipsis
pietatis officiis, corpus et spiritum inveniri. Velut in ieiunio non magni
ducunt, si quis tantum a carnibus, coenaque abstineat, id quod vulgus absolutum
esse ieiunium existimat, nisi simul et affectibus aliquid adimat, ut minus
permittat irae quam soleat, minus superbiae: utque ceu minus iam onustus mole
corporea, spiritus ad coelestium bonorum gustum, fruitionemque enitatur.
Similiter et in synaxi, tametsi non est aspernandum, inquiunt, quod cerimoniis
geritur, tamen id per se, aut parum est conducibile, aut etiam perniciosum,
nisi id quod est spiritale accesserit, nempe hoc quod signis illis visibilibus
repraesentatur. Repraesentatur autem mors Christi, quam domitis, exstinctis,
quasique sepultis corporis affectibus, exprimere Mortales oportet, ut in
novitatem vitae resurgant, utque unum cum illo, unum item inter sese fieri
queant. Haec igitur agit, haec meditatur ille pius. Contra, vulgus sacrificium
nihil aliud esse credit, quam adesse altaribus, idque proxime, audire vocum
strepitum, aliasque id genus cerimoniolas spectare. Nec in his tantum, quae dumtaxat exempli gratia
proposuimus, sed simpliciter in omni vita refugit pius ab his quae corpori
cognata sunt, ad aeterna, ad invisibilia, ad spiritalia rapitur. Proinde cum summa sit inter hos et illos
omnibus de rebus dissensio, fit ut utrique alteris insanire videantur. Quamquam
id vocaibuli rectius in pios competit quam in vulgus, mea quidem sententia.
|