67.
Quod quidem magis perspicuum
fiet, si quemadmodum pollicita sum, paucis demonstraro, summum illud praemium
nihil aliud esse, quam insaniam quamdam. Primum igitur existimate, Platonem
tale quiddam iam tum somniasse, cum, amantium furorem omnium felicissimum esse,
scriberet. Etenim qui vehementer amat iam non in se vivit, sed in eo quod amat,
quoque longius a se ipso digreditur, et in illud demigrat, hoc magis ac magis
gaudet. Atque cum animus a corpore peregrinari meditatur, neque probe suis
utitur organis, istud haud dubie furorem recte dixeris. Alioqui quid sibi vult,
quod vulgo etiam dicunt: 'Non est apud se, et, ad te redi, et, sibi redditus
est?' Porro quo amor est absolutior, hoc furor est maior, ac felicior. Ergo
quaenam futura est illa coelitum vita, ad quam piae mentes tanto studio
suspirant? Nempe spiritus absorbebit corpus, utpote victor ac fortior. Idque
hoc faciet facilius, partim quod iam velut in suo regno est, partim quod iam
olim in vita corpus, ad huiusmodi transformationem repurgarit, atque extenuarit.
Deinde spiritus a mente illa summa mire absorbebitur, quippe infinitis partibus
potentiore. Ita ut iam totus homo extra se futurus sit, nec alia ratione felix
futurus, nisi quod extra sese positus, patietur quiddam ineffabile a summo illo
bono, omnia in se rapiente. Iam haec felicitas quamquam tum demum perfecta
contingit, cum animi receptis pristinis corporibus, immortalitate donabuntur:
Tamen quoniam piorum vita nihil aliud est, quam illius vitae meditatio, ac
velut umbra quaedam, fit ut praemii quoque illius aliquando gustum aut ardorem
aliquem sentiant. Id tametsi minutissima quaedam stillula est, ad fontem illum
aeternae felicitatis, tamen longe superat universas corporis voluptates, etiam
si omnes omnium mortalium deliciae in unum conferantur. Usque adeo praestant spiritualia corporalibus,
invisibilia visibilibus. Hoc
nimirum est quod pollicetur Propheta: 'Oculus non vidit, nec auris audivit, nec
in cor hominis adscenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se'. Atque, haec est Moriae pars, quae non aufertur
commutatione vitae, sed perficitur. Hoc igitur quibus sentire licuit, contingit
autem perpaucis, ii patiuntur quoddam dementiae simillimum, loquuntur quaedam
non satis cohaerentia, nec humano more, sed dant sine mente sonum, deinde
subinde totam oris speciem vertunt. Nunc alacres, nunc deiecti, nunc lacrymant,
nunc rident, nunc suspirant; in summa, vere toti extra se sunt. Mox ubi ad sese
redierint, negant se scire, ubi fuerint, utrum in corpore, an extra corpus,
vigilantes an dormientes, quid audierint, quid viderint, quid dixerint, quid
fecerint, non meminerunt, nisi tamquam per nebulam, ac somnium, tantum hoc
sciunt se felicissimos fuisse, dum ita desiperent. Itaque plorant sese resipuisse, nihilque omnium
malint, quam hoc insaniae genus perpetuo insanire. Atque haec est futurae
felicitatis tenuis quaedam degustatiuncula.
|