MORIAS ENCOMION ID EST:
STVLTITIAE LAVS
DESIDERII ERASMI ROTERODAMI
DECLAMATIO
Stultitia loquitur
1.
Vtcumque de me uulgo mortales
loquuntur, neque enim sum nescia, quam male audiat STVLTITIA etiam apud
stultissimos, tamen hanc esse, hanc, inquam, esse unam, quae meo numine Deos
atque homines exhilaro, uel illud abunde magnum est argumentum, quod simulatque
in hunc coetum frequentissimum dictura prodii, sic repente omnium uultus noua
quadam atque insolita hilaritate enituerunt, sic subito frontem exporrexistis ,
sic laeto quodam et amabili applausistis risu, ut mihi profecto quotquot
undique praesentes intueor, pariter deorum Homericorum nectare non sine
nepenthe temulenti esse uideamini, cum antehac tristes ac solliciti sederitis,
perinde quasi nuper e Trophonii specu reuersi. Caeterum quemadmodum fieri consueuit,
ut cum primum sol formosum illud et aureum os terris ostenderit, aut ubi post
asperam hiemem, nouum uer blandis adspirarit Fauoniis, protinus noua rebus
omnibus facies, nouus color ac plane iuuenta quaedam redeat, ita uobis me
conspecta, mox alius accessit uultus. Itaque quod magni alioqui Rhetores, uix
longa diuque meditata oratione possunt efficere, nempe ut molestas animi curas
discutiant, id ego solo statim adspectu praestiti.
|