3.
Iam uero non huius facio
sapientes istos qui stultissimum et insolentissimum esse praedicant, si quis
ipse laudibus se ferat. Sit sane quam uolent stultum, modo decorum esse
fateantur. Quid enim magis quadrat, quam ut ipsa Moria suarum laudum sit
buccinatrix, et Autê heautês aulê. Quis enim me melius exprimat quam ipsa me? Nisi si
eui forte notior sim, quam egomet sum mihi. Quamquam ego hoc alioqui, non paulo
etiam modestius arbitror, quam id quod optimatum ac sapientum uulgus faetitat,
qui peruerso quodam pudore uel Rhetorem quempiam palponem, uel Poetam uaniloquum,
subornare solent, eumque mercede conductum, a quo suas laudes audiant, hoc est,
mera mendacia, et tamen uerecundus interim ille, pauonis in morem pennas
tollit, cristas erigit, cum impudens assentator nihili hominem Diis aequiparat,
cum absolutum omnium uirtutum exemplar proponit, a quo sciat ille se plusquam dis
dia pasôn abesse: cum corniculam alienis conuestit plumis: cum ton
Aithiopa leucainei, denique cum ec muias ton elephanta poiei. Postremo sequor tritum illud vulgi
prouerbium, quo dicitur is recte laudare sese, cui nemo alius contigit
laudator. Quamquam hic interim demiror mortalium, ingratitudinem dicam, an
segnitiem, quorum cum omnes me studiose colant, meamque libenter sentiant
beneficentiam, nemo tamen tot iam saeculis exstitit, qui grata oratione
STVLTITIAE laudes celebrarit, cum non defuerint, qui Busirides, Phalarides,
febres quartanas, muscas, caluitia, atque id genus pestes, accuratis magnaque
et olei et somni iactura elucubratis laudibus uexerint. A me extemporariam
quidem illam et illaboratam, sed tanto ueriorem audietis orationem.
|