7.
Nomen igitur habetis: Viri, Quid
addam epitheti? Quid nisi stultissimi? Nam quo alio honestiore cognomine Mystas
suos compellet Dea STVLTITIA? Sed quoniam non perinde multis notum est, quo
genere prognata sim, id iam Musis bene iuuantibus exponere conabor. Mihi uero
neque Chaos, neque Saturnus, neque Iapetus, aut alius id genus obsoletorum, ac
putrium Deorum quispiam pater fuit. Sed ploutos ipse unus, uel inuitis
Hesiodo et Homero, atque ipso adeo Ioue, patêr andrôn te theôn te. Cuius
unius nutu, ut olim ita nunc quoque sacra profanaque omnia sursum ac deorsum
miscentur. Cuius arbitrio bella, paces, imperia, consilia, iudicia, comitia,
connubia, pacta, foedera, leges, artes, ludicra, seria, iam spiritus me
deficit, breuiter, publica priuataque omnia mortalium negotia administrantur.
Citra cuius opem, totus ille Poeticorum Numinum populus, dicam audacius, ipsi
quoque Dii selecti, aut omnino non essent, aut certe oikositoi sane quam
frigide uictitarent. Quem
quisquis iratum habuerit, huic ne Pallas quidem satis auxilii tulerit. Contra, quisquis propitium, is uel summo
Ioui, cum suo fulmine mandare laqueum possit. Toutou patros euchomai einai. Atque hic quidem me progenuit non e
cerebro suo, quemadmodum tetricam illam ac toruam Palladem Iupiter, uerum ex Neotete
Nympha multo omnium uenustissima, pariter ac festiuissima. Neque rursum id
tristi illi illigatus coniugio, quomodo faber ille claudus natus est, uerum
quod non paulo suauius en philotêti michtheis: quemadmodum noster ait
Homerus. Genuit autem, ne quid erretis, non Aristophanicus ille Plutus, iam
capularis, iam oculis captus, sed quondam integer adhuc calidusque iuuenta,
neque iuuenta solum, uerum multo magis nectare, quod tum forte in Deorum
conuiuio largius ac meracius hauserat.
|