11.
Principio quid esse potest uita
ipsa uel dulcius, uel pretiosius? At huius exordium cui tandem acceptum ferri conuenit, nisi mihi? Neque
enim aut obrimopatrês hasta Palladis, aut nephelegeretou Iouis
aegis hominum genus uel progignit, uel propagat. Verum ipse Deum pater atque
hominum Rex, qui totum nutu tremefactat Olympum, fulmen illud trisulcum ponat
oportet, et uultum illum Titanicum, quo, cum lubet, Deos omneis territat,
planeque histrionum more, aliena sumenda misero persona, si quando uelit id
facere, quod numquam non facit, hoc est paidopoiein. Iam uero Stoici se Diis proximos autumant.
At date mihi terque quaterque, aut si libet, sexcenties Stoicum, tamen huic
quoque, si non barba insigne sapientiae, etiam si cum hircis commune, certe
supercilium erit ponendum, explicanda frons, abicienda dogmata illa adamantina,
ineptiendum ac delirandum aliquantisper. In summa, me, me inquam, sapiens
accersat oportet, si modo pater esse uelit. Et cur non apertius meo more uobiscum fabuler?
Quaeso num caput, num facies, num pectus, num manus, num auris, quae partes
honestae putantur, progenerant Deos aut homines? Non, opinor, imo ea pars adeo stulta, adeoque
ridicula, ut nec nominari citra risum possit, humani generis est propagatrix. Is est sacer ille fons, unde uitam
hauriunt omnia uerius quam ille Pythagoricus quaternio. Age uero, qui uir,
obsecro, matrimonii capistro uelit praebere os, si quemadmodum isti sapientes
facere consueuerunt, prius eius uitae incommoda secum perpenderit: aut quae
tandem mulier uirum admissura sit, si partus periculosos labores, si
educationis molestiam, uel norit, uel cogitarit? Porro si coniugiis debetis
uitam, coniugium autem debetis anoia pedissequae, mihi nimirum quid
debeatis, intelligitis. Tum quae semel haec experta, denuo repetere uelit nisi lêthês
praesens nomen adfuerit? Neque uero id Venus ipsa, uel reclamante Lucretio,
umquam inficias iuerit, sine nostri numinis accessione, suam uim mancam atque
irritam esse. Itaque ex nostro illo temulento ridiculoque lusu, proueniunt, et
superciliosi Philosophi, in quorum locum nunc successere, quos uulgus Monachos
appellat, et purpurei reges et pii sacerdotes, et ter sacntissimi Pontifices.
Postremo totus etiam ille Deorum Poeticorum coetus, adeo frequens, ut turbam
uix iam ipse capiat Olympus, tametsi spatiosissimus.
|