13.
Principio quis nescit primam
hominis aetatem multo laetissimam, multoque omnibus gratissimam esse? Quid est
enim illud in infantibus, quod sic exosculamur, sic amplectimur, sic fouemus,
ut hostis etiam huic aetati ferat opem, nisi stultitiae lenocinium, quod data
opera prudens natura, recens natis adjunxit, ut aliquo uoluptatis uelut
auctoramento, et educantium labores delinire queant, et tuentium fauores
eblandiantur? Deinde quae succedit huic adolescentia, quam est apud omnes
gratiosa, quam candide fauent omnes, quam studiose prouehunt, quam officiose
porrigunt auxiliares manus? At unde, quaeso, ista iuuentae gratia? unde, nisi
ex me? Cuius beneficio quam minimum sapit, atque ob id quam minime ringitur.
Mentior, nisi mox ubi grandiores facti, per rerum usum, ac disciplinas uirile
quiddam sapere coeperint, continuo deflorescit formae nitor, languescit
alacritas, frigescit lepos, labascit uigor. Quoque longius a me subducitur, hoc minus
minusque uiuit, donec succedat to chalepon gêras, id est, molesta
senectus, non iam aliis modo, uerum etiam sibimet inuisa. Quae quidem prorsum
nulli mortalium foret tolerabilis, nisi rursum tantorum miserta laborum dextra
adessem, et quemadmodum Dii Poetarum solent pereuntibus aliqua metamorphosi
succurrere, itidem ego quoque iam capulo proximos denuo quoad licet, ad
pueritiam eos reuocarem. Vnde
non abs re uulgus eos palimpaidas appellare consueuit. Porro si quis
transformandi rationem requirat, ne id quidem celarim. Ad Lethes nostrae
fontem, nam Insulis Fortunatis oritur (siquidem apud Inferos tenuis modo
riuulus labitur), eos produco, ut simul atque illic longa potarint obliuia,
paulatim dilutis animi curis repubescant. At isti iam delirant, inquiunt, iam desipiunt. Esto sane. Sed istud ipsum est
repuerascere. An uero aliud est puerum esse quam delirare, quam desipere? An
non hoc uel maxime in ea delectat aetate, quod nihil sapit? Quis enim non ceu
portentum oderit, atque exsecretur puerum uirili sapientia? Adstipulatur et
uulgo iactatum prouerbium: Odi puerulum praecoci sapientia. Quis autem
sustineret habere commercium aut consuetudinem cum eo sene, qui ad tantam rerum
experientiam, parem animi uigorem iudiciique acrimoniam adiunxisset? Itaque
delirat senex meo munere. Sed tamen delirus iste meus interim miseris illis curis uacat, quibus
sapiens ille distorquetur. Interim
non illepidus est compotor. Non sensit uitae taedium, quod robustior aetas uix
tolerat. Nonnumquam cum sene Plautino ad tres illas litteras reuertitur,
infelicissimus si sapiat: At interim meo beneficio felix, interim amicis
gratus, ne congerro quidem infestiuus. Quandoquidem et apud Homerum e Nestoris
ore fiuit oratio melle dulcior, cum Achillis sit amarulenta, et apud eumdem,
senes in moenibus considentes, tên leirioessan uocem edunt. Quo quidem
calculo ipsam etiam superant pueritiam, suauem quidem illam, sed infantem, ac
praecipuo uitae oblectamento, puta garrulitate carentem. Addite huc quod pueris
quoque gaudeant impensius senes, ac pueri uicissim senibus delectantur, hôs
aiei ton homoion agei theos hôs ton homoion. Quid enim inter illos non
conuenit, nisi quod hic rugosior et plures numerat natales? Alioqui capillorum
albor, os edentulum, corporis modus minor, lactis appetentia, balbuties,
garrulitas, ineptia, obliuio, incogitantia, breuiter omnia caetera congruunt.
Quoque magis accedunt ad senectam, hoc propius ad pueritiae similitudinem
redeunt, donec puerorum ritu, citra uitae taedium, citra mortis sensum emigrant
e vita.
|